De Trinitate libri XII 9.14.1
Alia Dei, alia servi forma: idem Christus. Dei forma latuit, non periit. --Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae personam tractari in Domino Jesu Christo meminissemus: quia qui in forma Dei manebat, formam servi accepit, per quam obediens usque ad mortem fuit.
PL 10, 292B神の形と僕の形は別であるが、キリストは同一である。神の形は隠れたのであり、滅びたのではない。――それゆえ私がこれらを簡潔に示さねばならなかったのは、主イエス・キリストにおいて、両方の本性の位格が取り扱われていることを、我々が覚えておくためである。神の形にとどまっていた者は、僕の形を取り、その形をもって死に至るまで従順であったからである。
De Trinitate libri XII 9.14.2
Obedientia enim mortis non est in Dei forma, sicuti nec Dei forma inest in forma servi. Per sacramentum autem evangelicae dispensationis non alius est in forma servi, quam qui in forma Dei est: cum tamen servi formam accipere, et in forma Dei manere non idem sit; cumque accipere formam servi, nisi per evacuationem suam, non potuerit qui manebat in Dei forma, non conveniente sibi formae utriusque concursu.
PL 10, 292B死への従順は神の形にはなく、神の形が僕の形の内にあるのでもない。しかし福音の経綸の秘義によれば、僕の形にある者は、神の形にある者と別ではない。もっとも、僕の形を取ることと、神の形にとどまることとは同じではなく、神の形にとどまっていた者は、自らを空しくすることによらなくては僕の形を取りえなかった。両方の形の合致は、それ自体としては適合しない〔non conveniente sibi の sibi の指すものは定かでない。両方の形を受けると取った〕からである。
De Trinitate libri XII 9.14.3
Sed non alius atque diversus est, qui se exinanivit, et qui formam servi accepit. Accepisse enim non potest ejus esse qui non sit; quia ejus sit, qui subsistat, accipere.
PL 10, 293Aしかし、自らを空しくした者と、僕の形を取った者は、別の異なる者ではない。取ることは、存在しない者に属しえないからである。取ることは、存立する者に属するからである。
De Trinitate libri XII 9.14.4
Ergo evacuatio formae non est abolitio naturae: quia qui se evacuat, non caret sese; et qui accipit, manet.
PL 10, 293Aそれゆえ、形を空しくすることは本性の廃止ではない。自らを空しくする者は自らを欠かず、取る者はとどまるからである。
De Trinitate libri XII 9.14.5
Et cum (idem) ipse sit evacuans et accipiens, habet quidem in eo sacramentum, quod se evacuat et accipit; non tamen habet interitum, ne non exstet evacuans, et ne non sit accipiens.
PL 10, 293Aそして彼自身(すなわち「同じ者」)が、空しくする者であり取る者であるなら、彼のうちには、自らを空しくし取るという秘義があるが、それでも、空しくする者が存在しなくなることも、取る者が存在しなくなることも、滅びとして持たない。
De Trinitate libri XII 9.14.6
Itaque evacuatio eo proficit, ut proficiat forma servi, non ut Christus, qui in forma Dei erat, Christus esse non maneat; cum formam servi non nisi Christus acceperit.
PL 10, 293Aそれゆえ、空しくすることは、僕の形が進展するところまで進むのであって、神の形にあったキリストがキリストであることをやめるところまでではない。僕の形を取ったのは、キリスト以外の者ではないからである。
De Trinitate libri XII 9.14.7
Qui cum se evacuaverit, ut manens Spiritus Christus idem Christus homo esset; in corpore demutatio habitus et assumptio naturae, naturam manentis divinitatis non peremit: quia unus atque idem Christus sit, et demutans habitum, et assumens.
PL 10, 293A彼が自らを空しくしたのは、霊にとどまるキリストが、同じキリストとして人となるためであった。体における姿の変化と本性を身に受けることは、とどまる神性の本性を滅ぼさなかった。姿を変える者も、身に受ける者も、一人の同一のキリストだからである。