ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XVII 第VI巻 第XVII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 170A · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 6.17.1

1

Deo de se non credere nefas. --Interim tamen hoc videamus, qua hominis fiducia intelligenda de Deo inhibentur, quae quod a Deo de se dicta sint non negantur.

PL 10, 170A

神が自らについて語ることを信じないのは不法である。――とはいえ、さしあたり、次のことを見よう。神が自らについて語ったものであることが否定されていないのに、いかなる人間の確信によって、神についての理解が妨げられているのか。

De Trinitate libri XII 6.17.2

2

O gravissimum humanae stultitiae atque insolentiae dedecus, professionis suae de se Deum non modo arguere non credendo, sed emendando damnare; et illud ineffabile in eo naturae suae virtutisque secretum, humanis contaminare et impugnare doctrinis, et haec audere loqui: Si, inquit, ex Deo est Filius, demutabilis et corporeus Deus est, qui ex se protulerit vel extenderit, quod sibi esset in filium!

PL 10, 170A

おお、人間の愚かさと傲慢の、最も重い恥辱よ。神が自らについて述べた表明を、信じないことによって責めるばかりか、改めることによって断罪し、神のうちにある、その本性と力の語りえない秘密を、人間の教えで汚し、攻撃し、しかも、こう語ることさえあえてするとは。「もし子が神から出たのなら」と彼は言う、「自らのうちから、子とするものを発し、あるいは引き伸ばした神は、変わりうるもの、物体的なものである」と。

De Trinitate libri XII 6.17.3

3

Quid sollicitus es, ne demutabilis Deus sit? Nos nativitatem confitemur, nos unigenitum praedicamus ex Deo docti: tu, ne nativitas maneat, ne unigenitus Deus in Ecclesiae fide sit, naturam indemutabilis Dei quae nec extendi nec protendi possit opponis.

PL 10, 170B

汝は、神が変わりうるものとならないかと、何を案じているのか。我々は誕生を告白し、我々は神から教えられて、独り子を宣べ伝える。汝は、誕生がとどまらないように、独り子なる神が教会の信仰のうちにないように、伸ばすことも引き伸ばすこともできない、変わりえない神の本性を持ち出すのである。

De Trinitate libri XII 6.17.4

4

Afferrem tibi, infelix error, etiam ex rebus mundi quarumdam naturarum quae gignuntur exemplum, ne nativitatem protensionem existimares, ne nascentium naturas detrimenta crederes esse gignentium, ut etiam multa sine corporali admixtione ex viventibus in viventes animas gignerentur: nisi nefas esset, Deo de se non credidisse; et ultimi furoris vesania judicaretur, adimere auctoritatem ad fidem, cui venerationem profitearis ad vitam.

PL 10, 170B

不幸な誤りよ、私は汝に、世界の事物から、生まれてくるある本性の実例をも持ち出したであろう。汝が誕生を引き伸ばしと考えず、生まれるものの本性が生む者の損失だと信じないように、また物体的な混合なしに生きるものから生きるものへと多くの魂が生まれるように。もしも、神が自らについて述べたことを信じなかったのが不法でなく、生命へ向けて崇敬を表明する相手から、信への権威を奪うことが、狂気の極みの錯乱と判断されるのでなければ。

De Trinitate libri XII 6.17.5

5

Si enim non nisi per eum vita est, quomodo non per eum fides vitae est? Fides autem vitae quomodo in eo est, qui sibi de se testis infidelis habeatur?

PL 10, 170C

実際、彼によらなければ生命がないのなら、どうして生命の信仰が彼によらないことがあろうか。生命の信仰は、自らについての証人として不信の者と見なされる者のうちに、どうしてありえようか。