De Trinitate libri XII 6.18.1
Filii nuncupationes qui ab haereticis intellectae. --Usurpas enim, impiissime haeretice, nativitatem Filii ad creationis voluntatem; ut non ex Deo natus sit, sed volente eo qui creavit, ex creatione substiterit.
PL 10, 170C異端者たちによって理解された子の呼称。――いとも不敬な異端者よ、汝は子の誕生を創造の意志へと引き寄せている。神から生まれたのではなく、創造した者の意志によって、創造から存立したとするためである。
De Trinitate libri XII 6.18.2
Et tecum idcirco non Deus est, quia manente Deo uno, non teneat Filius originis suae in nativitate naturam; sed in substantiam alteram conditio, ipse tamquam unigenitus conditionibus et facturis caeteris praestantior sit: substitutus tamen, ut creationis indultae sibi habeat substitutionem, non Dei attulerit ex generatione naturam; et natum dicas, quod substitit ex nihilo: filium autem idcirco nuncupes, non quia ex Deo natus est, sed quia per Deum creatus est; quia et homines religiosos appellatione hujus nominis dignos a Deo habitos memineris: tum porro ei non alia conditione Dei nomen indulgeas, quam ea qua dictum sit: Ego dixi, dii estis: et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6) , ut utatur dignatione in vocabulo nuncupantis, non naturae in nomine veritate; sitque tecum ex adoptione filius, deus ex nuncupatione, unigenitus ex privilegio, primogenitus ex ordine, totus creatio, ex nullo Deus; quia generatio ejus non naturalis ex Deo nativitas sit, sed substantia creaturae.
PL 10, 170Cしたがって汝にとっては、彼は神ではない。唯一の神がとどまる中で、子は自らの起源の本性を誕生のうちに持たず、別の実体へと造られたものであって、独り子として、ほかの造られたものや作られたものよりまさっているにすぎず、存立させられたとはいえ、自らに許された創造による存立を持つだけで、神の本性を生成によって携えてきたのではない、とするからである。汝は、無から存立したものを生まれたと言い、また彼を子と呼ぶのも、神から生まれたからではなく、神によって創造されたからである。敬虔な人々もこの名の呼称にふさわしいものと神に見なされたことを、汝は覚えているからである。さらに汝は、「私は言った、汝らは神々であり、みな至高者の子である」(詩篇81:6)と言われたのと別の条件で彼に神の名を与えるのではない。それは、彼が、名における本性の真実ではなく、呼び名において名づける者の好意を受けるにすぎないためである。汝にとっては、彼は、養子によって子、呼称によって神、特権によって独り子、序列によって長子、全体が創造物であり、何ものからでもない神なのである。彼の生成は、神からの本性的な誕生ではなく、被造物の実体であるからである。