De Trinitate libri XII 7.25.1
EGO ET PATER UNUM SUMUS, naturam nativitatis ostendit. --Non est relictus, ut arbitror, ambigendi locus, quin de natura nativitatis dictum sit: Ego et Pater unum sumus.
PL 10, 221A「私と父は一つである」は、誕生の本性を示す。――私の考えでは、「私と父は一つである」が誕生の本性について語られたことについて、疑う余地は残されていない。
De Trinitate libri XII 7.25.2
Nam cum Judaei arguissent illum, quod per hoc dictum, homo ipse cum esset, sese Deum faceret: responsio ejus confirmat, quod Dei se filium per id quod Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , ostenderit, primum nomine, deinde natura, postremo nativitate.
PL 10, 221Aユダヤ人たちが、この言葉によって、人でありながら自らを神としたと彼を責めたとき、彼の応答は、「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)によって自らを神の子と示したことを確証する。まず名によって、次に本性によって、最後に誕生によってである。
De Trinitate libri XII 7.25.3
Nam ego et Pater rerum nomina sunt; unum vero naturae professio est, quia in eo quod est uterque non differat; sumus autem non patitur unionem. Et ubi quod unum sumus unio non est, unum eos efficit esse nativitas.
PL 10, 221A「私と父」は事物の名であり、「一つ」は本性の告白である。両者は、あるところのものにおいて異ならないからである。そして「である」という複数の語は合一を許さない。「一つである」ことが合一でないところで、両者を一つとするのは誕生である。
De Trinitate libri XII 7.25.4
Hoc enim totum ex eo est, quod Dei se filium sanctificatus a Patre profitetur, et professio Dei filii hoc quod Ego et Pater unum sumus confirmat: quia nativitas non aliam possit, nisi eam ex qua subsistit, afferre naturam.
PL 10, 221Bこれらすべては、父から聖別された者として自らを神の子と告白することに由来し、神の子の告白は、「私と父は一つである」を確証するからである。誕生は、自らがそこから存立する本性以外を、もたらしえないからである。