ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XV 第IV巻 第XV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 107C · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 4.15.1

1

Moyses dicens, Deus unus est, non negavit Filii deitatem. --Nam hoc eorum principale est: Novimus inquiunt, unum solum Deum, Moyse dicente, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) .

PL 10, 107C

モーセは「神は唯一である」と言ったが、子の神性を否定してはいない。――というのも、これが彼らの主要な論点だからである。彼らは言う。「我々は唯一の神だけを知っている。モーセが『聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である』(申命記6:4)と言っているからである」と。

De Trinitate libri XII 4.15.2

2

Sed numquid hinc quisquam fuit ausus ambigere? aut umquam aliter a quoquam eorum praedicatum esse, qui Deum crederent, cognitum est, nisi unum Deum esse ex quo omnia, unam virtutem innascibilem, et unam hanc esse sine initio potestatem?

PL 10, 108A

だが、これについて誰かが疑おうとしたことがあっただろうか。神を信じた者たちのうち誰かによって、万物がそこから出る唯一の神がおり、唯一の生まれざる力があり、この初めなき権力が唯一である、という以外のことが説かれたことが、かつてあっただろうか。

De Trinitate libri XII 4.15.3

3

Sed non per id, quod Deus unus est, Dei filio accidit negari posse quod Deus est. Moyses namque, vel potius Deus per Moysen, populo et in Aegypto et in deserto idolis et deorum, ut putabant, religionibus occupato, hoc constituit principale mandatum, ut unum Deum crederet: et vere ac merito constituit.

PL 10, 108A

だが神が唯一であることによって、神の子から、神であることが否定されうることにはならない。モーセ、というよりむしろモーセを通して神が、エジプトでも荒れ野でも、偶像と、彼らが神々と思うものへの崇拝にかかずらっていた民に、唯一の神を信じよという第一の戒めを定めた。それは真実に、かつ当然にそう定めたのである。

De Trinitate libri XII 4.15.4

4

Unus est enim Deus ex quo omnia. Sed videamus, an idem Moyses eum quoque, per quem omnia sunt, Deum esse confessus sit. Non enim Patri adimitur quod Deus unus est, quia et Filius Deus sit. Est enim Deus ex Deo, unus ex uno: ob id unus Deus, quia ex se Deus.

PL 10, 108A

万物がそこから出る神は唯一だからである。だが、万物がそれによる者をも、同じモーセが神と告白したかどうかを見よう。神が唯一であることは、子もまた神であることによって、父から奪われるのではない。子は神から出た神、唯一者から出た唯一者だからである。神が唯一であるのは、〔子が〕彼自身から出た神だからである。

De Trinitate libri XII 4.15.5

5

Contra vero non minus per id Filius Deus, quia Pater Deus unus sit; est enim unigenitus filius Dei: non innascibilis, ut Patri adimat quod Deus unus sit; neque aliud ipse quam Deus, quia ex Deo natus est.

PL 10, 108B

逆にまた、父なる神が唯一であるからといって、子がそれだけ神でなくなるのでもない。彼は神の独り子であって、父から神が唯一であることを奪うような、生まれざる者ではなく、また、神から生まれたのであるから、神以外のものでもないからである。

De Trinitate libri XII 4.15.6

6

De quo quamvis ambigi non oporteat, quin nascendo ex Deo Deus sit, per quod fidei nostrae Deus unus est; tamen videamus an Moyses, qui ad Israel dixerit, Dominus Deus tuus unus est, Dei filium Deum praedicaverit.

PL 10, 108B

彼が神から生まれることによって神であることには疑いを差しはさむべきでなく、その点によって我々の信仰にとって神は唯一である。それでもなお、イスラエルに「汝の主なる神は唯一である」と言ったモーセが、神の子を神と宣べたかどうかを見よう。

De Trinitate libri XII 4.15.7

7

Uti enim nos ad confitendam Domini nostri Jesu Christi divinitatem testimonio illius oportebit, cujus auctoritate haeretici unum tantum Deum confitentes Filio putent negandum esse quod Deus sit.

PL 10, 108B

というのも我々は、我々の主イエス・キリストの神性を告白するために、その者の証言を用いなければならないからである。その権威によって、異端者たちは、唯一の神のみを告白して、子から神であることを否定すべきだと考えているのである。