De Trinitate libri XII 8.3.1
Haeretici plus impendunt curae ad falsa insinuanda quam Catholici ad vera. Interrogationes quibus simplicium fidei insidiantur. --Ut vero bonis et prudentibus viris naturae ac studii est, totos se ad beatae spei alicujus obtinendam vel rem vel tempus praeparare, ne in aliquo minor sit exspectatione procinctus; ita istis haeretico furore amentibus sollicitudinis maximae est, toto adversus piae fidei veritatem impietatis suae ingenio laborare: ut adversus eos, qui religiosi sunt vincant esse irreligiosi; et ultra spem vitae nostrae vitae suae desperatione potiores sint; et plus impendant cogitationis ad falsa, quam nos doctrinae aptamus ad vera.
PL 10, 257C異端者は、真実を伝えるために公同の者たちが注ぐ配慮よりも、偽りを忍び込ませるためにいっそう多くを注ぐ。単純な者たちの信仰を陥れる問い。――善良で思慮ある人々には、幸いなる望みを得るために、事柄にせよ時にせよ、全身で備えることが性分であり努めであって、待ち構えるところに足りない点がないようにする。そのように、異端の狂気に正気を失ったこれらの者たちにとっては、敬虔な信仰の真理に対して、自らの不敬虔の才知を尽くして働くことが最大の関心事である。それは、彼らが敬虔な者たちに対して不敬虔さで勝ち、我々の生の望みを超えて、自分たちの生への絶望によってまさり、我々が真実に備える教えよりも、偽りのために多くの思案を費やすためである。
De Trinitate libri XII 8.3.2
Piis enim fidei nostrae professionibus has impiae perfidiae suae contradictiones elaboraverunt, ut primum requirant, utrumne nobis in fide Deus unus sit; deinde subjiciant, an etiam Christus Deus sit; postremo, an Pater major sit Filio: ut cum audierint in professione Deum unum, utantur ea ad id, ne Christus Deus sit.
PL 10, 257C彼らは、我々の信仰の敬虔な告白に対して、自らの不敬虔な背信の反論を綿密に仕上げた。まず、我々の信仰において神は一つなのかを問い、次に、キリストもまた神なのかとつけ加え、最後に、父は子より大きいのかを問う。それは、告白において「神は一つ」と聞き取れば、それをキリストが神でないことのために用いるためである。
De Trinitate libri XII 8.3.3
Non enim de Filio quaerunt, an Deus sit: sed id tantum volunt, de Christo interrogando, ne filius sit; ut simplicis fidei hominem captantes, per unius eum Dei fidem a Christi Dei confessione depellant, dum jam non unus Deus sit, si sit Deus confitendus et Christus.
PL 10, 257C彼らは子について、神であるかどうかを尋ねるのではない。ただキリストについて問うことによって、子でないことを望むだけである。単純な信仰の人を捕らえ、唯一の神への信仰によって、神なるキリストの告白から引き離す。キリストをも神と告白しなければならないなら、もはや神は一つではない、というのである。
De Trinitate libri XII 8.3.4
Jam vero hic quanta saecularis ingenii subtilitate contendunt, cum dicunt, Si unus est, quisquis ille alius videbitur esse, jam non erit.
PL 10, 257Cここで彼らは、世俗の才知の何と細やかな論法で争うことか。彼らはこう言う。「一つであるなら、別の者と見えるその者は、もはや存在しないことになる。」
De Trinitate libri XII 8.3.5
Quod si alius est, jam unus hic non erit: cum natura non sinat, ut ubi alius est, ibi unus sit: aut ubi sit unus, ubi alius sit.
PL 10, 257C「もし別の者であるなら、もはやこの者は一つではなくなる。別の者がいるところに一つがあり、あるいは一つがあるところに別の者がいるということを、本性が許さないからである」。
De Trinitate libri XII 8.3.6
Dehinc cum facilitatem credentis atque audientis, arte subdolae hujus assertionis eluserint, tum id aptant, quod tamquam jam faciliore via obtineant, ut Deus Christus ex nomine potius quam ex natura sit; quia generale hoc in eo nomen in nullo eam, quae vera sola est, unius Dei fidem destruat: et per hoc Pater filio major sit, quia differente natura, cum non nisi Deus unus est, major Pater sit proprietate naturae; sit que hic nuncupatus filius, et creatio ex Dei voluntate subsistens, quia et minor Patre sit; et Deus non sit, quia Deus unus Deum alium esse non patitur, et qui minor est, necesse est ut naturae ab eo, qui se est major, alienae sit.
PL 10, 257Cその後、彼らは信じ聞く者の安易さをこの巧妙な主張の技で欺いてから、次のことを、いっそう容易な道で得られるかのように当てはめる。すなわち、神なるキリストは本性によってではなく名によって神なのであり、この一般的な名は、彼においては、唯一の神への真の唯一の信仰を少しも損なわない、と。そしてそれによって、父は子より大きい。本性が異なり、神は一つしかないのだから、父は本性の固有性によってより大きいのである。また、子と呼ばれたこの者は、父より小さいのだから、神の意志によって存続する被造物であり、また神ではない。唯一の神は別の神が存在することを許さず、小さい者は、自分より大きい者とは異なる本性の者でなければならないからだ、というのである。
De Trinitate libri XII 8.3.7
Et hi quidem quam ridiculi in eo sunt, praescribentes Deo, cum asserunt, ex uno nasci nihil posse, quia universarum rerum ex duorum conjunctione nativitas est: Deum autem indemutabilem nullam ex se nativitatem tribuere posse nascenti; quia nec accessioni id quod non demutatur obnoxium sit, nec solitarii atque unius natura id in se habeat conditionis, ut generet.
PL 10, 257Cそして彼らは、神に対して規定を課しながら、いかに滑稽であることか。彼らは、一つのものからは何も生まれえない、すべての物の誕生は二つのものの結合によるからだ、と主張する。また、変わることのない神は、生まれる者に自らの誕生を分け与えることはできない、変わらないものは付加を受けず、単独で一つである者の本性は、産むという条件を自らのうちにもたないからだ、と主張するのである。