De Trinitate libri XII 6.31.1
Perfectae de Filio fidei meritum. Qui et nativitatem ex Patre et adventum ad nos distinguat. --Testatur hoc Dominus dicens: Non dicam vobis, quoniam ego rogabo Patrem pro vobis: ipse enim Pater amat vos, quoniam vos me amatis, et creditis quoniam ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Joan. XVI, 27 et 28) .
PL 10, 182B子についての完全な信仰の功。父からの誕生と我々への到来とを区別する者。――主は、こう言ってこれを証しする。「私は、私が汝らのために父に願うと、汝らに言わない。父自身が汝らを愛しているのだ。汝らが私を愛し、私が神から出て、父から出てこの世に来たと信じているからである」(ヨハネ16:27、28)。
De Trinitate libri XII 6.31.2
Caret apud Patrem intercessionis necessitate perfecta de Filio fides, quae quod a Deo exierit credat atque amet: et per se ipsa jam et audiri meretur et amari, natum ex Deo Filium missumque confessa.
PL 10, 182B子についての完全な信仰は、父のもとで執り成しの必要を持たない。その信仰は、彼が神から出たと信じ、愛するのであって、神から生まれ遣わされた子を告白したのだから、それだけでもう、聞き入れられるにも愛されるにも値するのである。
De Trinitate libri XII 6.31.3
Nativitas itaque ejus et adventus ostenditur cum absolutissima significandae proprietatis veritate. A Deo, ait, exivi; ne in eo alia quam nativitatis natura esse existimaretur; cum exire a Deo, id est, ex nativitate subsistere, quid aliud quam Deus posset?
PL 10, 182Cかくして、彼の誕生と到来が、示されるべき固有性の、この上なく完全な真実をもって示される。「私は神から出た」と彼は言う。彼のうちに誕生の本性のほかの本性があるとは考えられないためである。神から出る、すなわち、誕生に由来して存立することが、神以外の何でありえようか。
De Trinitate libri XII 6.31.4
Et a Patre, inquit, veni in hunc mundum. Ut exitio illa a Deo nativitas significata esse intelligeretur ex Patre, a Patre se in hunc mundum professus est venisse. Alterum itaque in dispensatione, alterum in natura est.
PL 10, 182Cそして彼は言う。「父から出てこの世に来た」。神からのあの誕生が、父からの出立によって示されていると理解されるようにと、彼は、自らが父からこの世に来たと表明した。したがって、一方は経綸において、他方は本性においてである。
De Trinitate libri XII 6.31.5
Nec patitur exitionem adventum existimari, cum post exitionem a Deo, adventum commemoret a Patre. A Patre enim venisse, et ex Deo exisse, non est significationis ejusdem: et quantum interest nasci, et adesse, tantum a se uterque sermo discernitur.
PL 10, 182Cそして彼は、出ることを到来と考えることを許さない。神からの出立のあとで、父からの到来を語っているからである。実に、父から来たことと、神から出たことは、同じ意味ではない。生まれることと、傍らにいることの間に隔たりがある分だけ、両方の言葉は互いに区別される。
De Trinitate libri XII 6.31.6
Cum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exisse, aliud est a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta venisse.
PL 10, 183A神から誕生という実体へと出たことは一つであり、父から、我々の救いの秘義を完成するために、この世に来たことは別である。