ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput XVI 第XII巻 第XVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 442B · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 12.16.1

1

Rebus humanis commune est aliquando non fuisse et ex nihilo esse. --Et nativitates quidem humanae habent in tempore non fuisse: primum quia omnes ex his omnibus, qui ante non fuerint, nascantur.

PL 10, 442B

人間の事物には、かつて存在しなかったこと、無から存在することが共通している。――人間の誕生には、時間のうちで存在しなかったことがある。第一に、生まれる者はみな、以前に存在しなかった者たちから生まれるからである。

De Trinitate libri XII 12.16.2

2

Nam tametsi unicuique nascentium ex eo sit origo qui fuerit; tamen ipse ille, ex quo nascitur, non fuit ante quam natus est. Dehinc ipse qui natus est, post quam non fuit natus est, tempore ante manente, quam nascitur.

PL 10, 442B

生まれる者の各々の起源が、存在した者にあるとしても、その者自身、すなわち彼がそれから生まれる者は、生まれる前には存在しなかった。さらに、生まれた者自身も、存在しなかった後で生まれたのであり、生まれる前の時間がそこに残っている。

De Trinitate libri XII 12.16.3

3

Nascens enim hodie, in eo quod hesternum fuit non fuit; et in id quod est, ex eo quod non fuit, coepit, et intra intelligentiam nostram est, hesterno id, quod hodie nascitur, non fuisse.

PL 10, 442B

今日生まれる者は、昨日の時においては存在しなかった。存在しなかったところから、いまあるものへと始まった。今日生まれるものが昨日には存在しなかったことは、我々の理解の範囲内にある。

De Trinitate libri XII 12.16.4

4

Atque ita nativitas ejus, per quam est, post id quod non fuit manet; quia hodie primum post hesternum tempus esse necesse est, ut ei sit in tempore non fuisse Et haec quidem communia in rerum humanarum origine sunt, ut omnia initium sui, cum antea non fuissent, accipiant: primum quidem, ut docuimus, per tempus, deinde per causam.

PL 10, 442B

こうして、それによって存在するその者の誕生は、存在しなかったことの後にとどまる。今日という日は必然的に昨日の時の後に初めてあるので、その者には時間の中で存在しなかったことがあるからである。そして、万物がその始まりを、それ以前には存在しなかったのに受け取ることは、人間の事物の起源に共通しており、第一には、教えたとおり時間によって、次いで原因によってである。

De Trinitate libri XII 12.16.5

5

Et per tempus quidem non ambiguum est, quin ea, quae nunc coeperint, ante non fuerint: per causam vero, quia his non ex causa constet esse quod maneant.

PL 10, 442C

時間によっては、いま始まったものが以前に存在しなかったことは疑いがない。原因によっては、それらにとって、存在し続けるものが原因から成っているわけではないからである〔per causam 以下は意味が取りにくく、直訳に近い〕。

De Trinitate libri XII 12.16.6

6

Revolve enim omnes originum causas, et intelligentiam in anteriora converte: invenies nihil coepisse per causam, dum omnia per virtutem Dei ad id quod sunt creantur, non etiam nascuntur ex aliquo.

PL 10, 442C

すべての起源の原因をたどり、理解を先へ向けてみよ。何ものも原因によって始まったのではないことが分かるであろう。すべてのものは神の力によって、あるところのものへと造られるのであり、何かから生まれるのでもないからである。

De Trinitate libri XII 12.16.7

7

Ex quo etiam unicuique generi per successionem ipsam naturale est, ne non fuerit et coeperit, dum et post tempus in tempore est: et cum semper universa post tempus sint, causam sui quoque de antea non exstantibus sumunt, dum ex his nascuntur quae non fuerint: ipso illo primo humani generis parente Adam ex terra, quae ex nihilo est, et post tempus id est, post coelum, terram, diem, solem, lunam et astra formato, qui et originem non habuerit nascendi et coeperit cum non fuisset.

PL 10, 443A

そこから、各々の類にとっても、連続そのものによって、かつて存在せず、そして始まったということが本性的である。時間の後に、時間のうちにあるからであり、万物がつねに時間の後にあるとき、自らの原因をも、以前には存在していなかったものから受け取るからである。存在しなかったものから生まれるからである。人類の最初の親であるアダムその者は、無から成った土から、また時間の後、すなわち天、地、昼、太陽、月、星々の後に形づくられたが、生まれるという起源を持たず、存在しなかったのに始まったのである。