De Trinitate libri XII 1.30.1
Argumentis respondetur. --Haec itaque, corrupto depravatoque sensu, impiissime ita intellecta esse monstrantes, omnes dictorum causas ex his ipsis vel interrogationum vel temporum vel dispensationum generibus attulimus, causis potius verba subdentes, non causas verbis deputantes: ut cum a se dissideat, Pater major me est (Joan. XIV, 28) ; et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; neque idem sit, Nemo bonus est, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19); et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; vel certe tanta a se diversitate contraria sint: Pater, omnia tua mea sunt, et mea tua (Joan. XVII, 10) ; et, Ut cognoscant te solum verum Deum (Ibidem, 3); vel illud, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11) ; et, De die autem et hora nemo scit, neque angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 31) .
PL 10, 44A論拠への答え。――こうして我々は、これらが、損なわれ歪められた理解によって最も不敬虔に解されたのだと示しつつ、語られたことのあらゆる根拠を、それらそのものの、問い、時、経綸の種類から持ち出し、言葉を根拠の下に置き、根拠を言葉に帰するのではなかった。それは、「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)とが互いに食い違い、「神ただ一人のほか、だれも善くない」(ルカ18:19)と「私を見た者は父をも見た」(ヨハネ14:9)とが同じでなく、あるいは、「父よ、私のものはすべて汝のもの、汝のものは私のもの」(ヨハネ17:10)と「汝を唯一の真の神と知るために」(ヨハネ17:3)が、あるいはまた「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:11)と、「その日と時刻についてはだれも知らない。天の天使たちも、子も知らず、ただ父だけが知る」(マルコ13:31)とが、互いにこれほど異なって相反するとしても、
De Trinitate libri XII 1.30.2
Intelligantur in singulis et dispensationum praedicationes, et consciae potestatis naturalis professiones: et cum idem sit dicti auctor utriusque, demonstratis tamen virtutibus generum singulorum (naturarum singularum quae sunt in Christo), non pertineat ad contumeliam verae divinitatis, quod ad sacramentum fidei evangelicae sub dispensatione et causae et temporis et nativitatis et nominis praedicatur.
PL 10, 44Bそれぞれのうちに、経綸の宣言と、自覚された本性的権力の告白とが理解されるようにするためである。その両方を語った者は同一であるが、それぞれの類(キリストにおける個々の本性)の力が示された以上、福音の信仰の秘義のために、経綸、根拠、時、誕生、名のもとで宣べ伝えられることが、真の神性への侮辱に及ばないように。