De Trinitate libri XII 9.30.1
Exitionis nomine id apte significant. Exitio illa nativitatem dicit, non alienationem a Patre. --Intelligentiam autem eorum collaudans Dominus respondit, non utique quod missus esset, sed quod a Deo exisset, profectum nativitatis ex incorporali Deo sub exitionis significatione testatum (V. lib. VI, n. 30) .
PL 10, 303C「出る」という語で、そのことを適切に示す。「出る」は、誕生を言うのであり、父からの疎外を言うのではない。――主は彼らの理解を称えて答えた。彼らが言ったのは、遣わされたということではなく、神から出たということであり、体を持たない神からの誕生の進展が、「出る」という表示のもとに証しされたのである〔この文は構文が崩れており、主が弟子たちのこの理解を称えた、の意に補って訳した〕(第6巻第30節を見よ)。
De Trinitate libri XII 9.30.2
Nam et ipse nativitatem suam sub exitionis demonstratione fuerat elocutus, dicens: Vos me amatis, et creditis quoniam a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 27 et 28) . A Patre enim in hunc mundum venerat, quia a Deo exierat.
PL 10, 303D彼自身も、自らの誕生を、「出る」という示しのもとに語っていたからである。「汝らは私を愛し、私が神から出たこと、また父から、この世に来たことを信じている」(ヨハネ16:27、28)。父からこの世に来たのは、神から出たからである。
De Trinitate libri XII 9.30.3
Nam ut nativitatem suam in exitione significasse intelligeretur, subjecit se a Patre venisse. Et cum per id a Patre venerit, quia a Deo exierit; exitio ejus a Deo absoluta nativitas est, quam paterni nominis est confessio consecuta.
PL 10, 304A自らの誕生を「出る」において示したと理解されるように、父から来たと付け加えたのである。そして、神から出たがゆえに父から来たのであるから、神からの彼の「出る」は完全な誕生であり、その後に父の名の告白が続いた。
De Trinitate libri XII 9.30.4
Intelligentibus itaque Apostolis hoc exitionis sacramentum, haec locutus est: Modo creditis. Ecce venit hora, et nunc venit, ut dispergatur unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Ibid. 32 et 33) .
PL 10, 304A使徒たちがこの「出る」の秘義を理解したので、彼はこう語った。「いまは信じている。見よ、時が来る。いまその時が来た。汝らは各々自分のもとへ散らされ、私を独りにする。しかし私は独りではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32、33)。
De Trinitate libri XII 9.30.5
Ut exitionem illam, non alienationem a Deo patre doceret esse, sed nativitatem naturam in se Dei patris nascendo retinentem; subjecit non se solum esse, sed Patrem secum esse, virtute utique atque unitate naturae: cum secum Pater in se manens esset, in loquente se atque operante et operans et loquens.
PL 10, 304Aあの「出る」が、父なる神からの疎外ではなく、生まれることによって父なる神の本性を自らのうちに保つ誕生であることを教えるために、彼は、自らが独りではなく、父が自らとともにいると付け加えた。それはむろん、本性の力と一体性による。父は自らのうちにとどまりつつ、語る彼のうちに語り、働く彼のうちに働いて、彼とともにいたからである。
De Trinitate libri XII 9.30.6
Deinde ut causam totius hujus sui sermonis ostenderet, adjecit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hoc autem saeculo tribulationem habebitis: sed animaequi estote, quia vici ego mundum (Ibid. 33) .
PL 10, 304B次に、自らのこの語り全体の原因を示すために、こう付け加えた。「これらを私は汝らに語った。汝らが私のうちに平安を持つためである。この世では、汝らは苦難を持つ。しかし心を平静に保て。私は世に勝ったからである」(ヨハネ16:33)。
De Trinitate libri XII 9.30.7
Locutus ergo ista est, ut pacifici in eo manerent, neque dissensionum studio super fidei disceptationibus dissiderent; cum qui solus relinqueretur, non solus esset; et qui a Deo exisset, eum a quo exisset Deum in se haberet: deinde in saeculo vexati, patientes promissionum ejus essent, qui mundum a Deo exeundo et Deum secum habendo vicisset.
PL 10, 304Bそれゆえ、彼がこれらを語ったのは、彼らが彼のうちに平和な者としてとどまり、信をめぐる論争について不和への熱意によって分裂することのないためであった。独りにされる者が独りではなく、神から出た者が、自らがそこから出た神を自らのうちに持ち、その後、世で苦しめられる者たちが、神から出て神を自らとともに持つことによって世に勝った者の約束のもとで、忍耐する者となるためであった。