De Trinitate libri XII 6.19.1
Quid Scripturis de Deo edoctus sit Hilarius. -- Ac primum orata a te impatientissimi doloris mei venia, loqui me apud te, omnipotens Deus, patere, et me terram ac cinerem, charitatis tamen tuae religione devinctum, liberum in haec verba permitte.
PL 10, 171Aヒラリウスが聖書から神について何を教えられたか。――まず、私の耐えがたい苦痛の赦しを汝に願い出たうえで、全能の神よ、私が汝のもとで語ることを許せ。そして、土であり灰である私を、それでも汝の愛への信仰の絆で結ばれた者として、これらの言葉へと自由に踏み出させよ。
De Trinitate libri XII 6.19.2
Ego infelix nihil antea fui, et vitae sensu expers, sine mei intelligentia, eo quod sum carebam. Sed misericordia tua ad vivendum mihi causa est: et non ambigo, quin tu bonus bonum mihi statueris esse quod natus sum.
PL 10, 171B不幸な私は、以前は無であり、生の感覚を欠き、自分についての理解もなく、自分が存在するというそのことをも欠いていた。だが汝の憐れみが、私が生きることの原因となった。そして私は疑わない。汝は善なる者として、私が生まれたことを私にとっての善と定めたのだと。
De Trinitate libri XII 6.19.3
Neque enim, qui mei non eges, ad mali me originem inchoasses. Sed cum me in vitam animatum, rationis quoque intelligentem praestitisses; ad cognitionem me tui sacris, ut arbitror, per servos tuos Moysen et prophetas voluminibus erudisti, ex quibus te non in solitudine tua venerandum prodidisti.
PL 10, 171B実際、汝は私を必要としないのだから、悪の起源へ向けて私を始めたはずがない。むしろ汝は、私を、魂を持って生きる者とし、理性をも解する者として備えたうえで、汝を知ることへ向けて、汝の僕モーセと預言者たちを通して、私が思うに、聖なる書物によって私を教え導いた。その書物から、汝は、自らが独りきりの者として崇められるべきではないことを示した。
De Trinitate libri XII 6.19.4
Cognovi tecum illic Deum, non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae, dum quod tu Deus es, in eo qui ex te est, inesses: non ut idem tu esses, et inesses; sed inesse te in eo, qui ex te esset, perfectae nativitatis veritas edoceret.
PL 10, 171B私はそこで、汝とともにある神を知った。本性において別の神ではなく、汝の実体の秘義において一つの神を。汝が、神のうちにある神であることを知った。混合によって混同されるのではなく、本性の力によって、汝が神であるというそのことが、汝から出た者のうちに内在しているのだと。汝が同じ者であって、かつ内在するというのではなく、汝が、汝から出た者のうちに内在することを、完全な誕生の真実が教えたのである。
De Trinitate libri XII 6.19.5
Hoc mihi rursum evangelicae atque apostolicae voces loquuntur, et ex ipso sacro Unigeniti tui ore condita in libros ( al. in libris) verba testantur, Filium tuum ex te ingenito Deo unigenitum Deum, hominem ex Virgine ad mysterium salutis meae natum: in quo te generationis ex te veritas contineret, et quem in te manentis ex te nativitatis natura retineret.
PL 10, 171C福音と使徒の言葉が、また汝の独り子の聖なる口そのものから書物(別本では「書物のうちに」)に収められた言葉が、私に再びこのことを語っている。すなわち、汝の子、生まれざる神なる汝から生まれた独り子なる神が、私の救いの奥義のために、おとめから人として生まれた。その子において、汝からの生成の真実が汝を包み、汝のうちにとどまる、汝からの誕生の本性が、その子を保持していたのだと。