De Trinitate libri XII 1.35.1
Exponuntur verba: Dominus creavit me, etc. -- Et quia dicti prophetici inscii, et coelestis doctrinae imperiti sunt; corrupto sensu ac proprietate sententiae creatum esse per id Deum potius quam natum affirmare nituntur, quia dictum est, Dominus creavit me in initium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22) ; ut sit ex communi creationum natura, licet sit praestantior in genere creationis; neque in eo sit gloria divinae nativitatis, sed virtus potentis creaturae.
PL 10, 47D「主は私を造った」等の言葉の解説。――そして、彼らは預言の言葉を知らず、天の教えに未熟であるから、理解と文の固有性を損なって、そのことによって神は生まれたというより造られたと主張しようと努める。「主は、自分の道の初めに、自分の業のために私を造った」(箴言8:22)と言われているからである。それゆえ、彼は諸被造物に共通の本性のものであり、たとえ創造の類において優れていても、彼のうちには神的誕生の栄光ではなく、権能ある被造物の力があることになる、というのである。
De Trinitate libri XII 1.35.2
Verum nos nihil novum, nihil extrinsecus praesumptum afferentes, ipso illo Sapientiae testimonio veritatem dicti rationemque praestabimus, neque ad nativitatis divinae et aeternae intelligentiam trahi posse, quod in initium viarum Dei et in opera sit creatus, quia non idem sit in haec creatum esse, et ante omnia natum esse: cum ubi nativitatis significatio est, sola nativitatis professio est; ubi vero creationis est nomen, ibi causa ejusdem creationis anterior est: et cum ante omnia sit nata Sapientia, tamen quia etiam in res aliquas sit creata, non idipsum sit id quod ante omnia est, et quod coepit esse post aliqua.
PL 10, 48Aしかし我々は、何も新しいものも、外から思い込んだものも持ち出さず、知恵のまさにその証言によって、語られたことの真実と理を示すであろう。すなわち、神の道の初めとして、また業のために造られたということは、神的で永遠の誕生の理解へ引き寄せられえない。これらのために造られたことと、すべてに先立って生まれたこととは同じではない。誕生の意味があるところには、ただ誕生の告白があり、創造の名があるところには、同じ創造の原因が先にある。知恵はすべてに先立って生まれたが、それでも、あるものごとのためにも造られたのだから、すべてに先立つものであることと、あるもののあとに存在し始めたこととは、同じではない。