ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput VIII 第IV巻 第VIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 100C · 17 sectiones

De Trinitate libri XII 4.8.1

1

Scripturae quibus simplices decipiunt Ariani. --Conantur enim, sola Dei Patris divinitate celebrata, Filio auferre quod Deus est; quia scriptum sit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) .

PL 10, 100C

アレイオス派が素朴な者たちを惑わす聖書の箇所。――すなわち彼らは、父なる神の神性だけを称揚して、子から、神であるということを奪おうと努める。「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」(申命記6:4)と書かれているからだというのである。

De Trinitate libri XII 4.8.2

2

Et id ipsum ad legis doctorem, interrogantem quod praeceptum maximum esset in lege, Domino dicente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Marci XII, 29). Et rursum Paulo ita praedicante: Unus enim Deus, et unus Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5) .

PL 10, 100C

そしてこれと同じことが、律法の中で最大の戒めは何かと尋ねた律法学者に対して、主が「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」と言うことで示された(マルコ12:29)。さらにまた、パウロがこう説いている。「神は唯一であり、神と人との仲介者も唯一である」(一テモテ2:5)。

De Trinitate libri XII 4.8.3

3

Tum quod solus sapiens sit, ne quid sapientiae Filio relinquatur, secundum Apostoli dictum: Ei autem, qui potens est confirmare vos secundum Evangelium meum et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem sacramenti temporibus saecularibus taciti, manifestati autem nunc per Scripturas propheticas secundum praeceptum aeterni Dei, in obedientiam fidei in omnes gentes cogniti, soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum (Rom. XVI, 25 et seqq.) .

PL 10, 100C

また、彼だけが知恵ある者であり、それゆえ子には知恵の何ものも残されない、というのである。使徒の言葉に従ってである。「私の福音とイエス・キリストの宣教に従って、汝らを堅くすることのできる者、すなわち、世々の時には黙されていたが、今や預言の書を通して、永遠なる神の命令に従い、信仰の従順へと万民に知らされた、秘義の啓示に従って堅くすることのできる者、知恵ある唯一の神に、イエス・キリストを通して、栄光が世々限りなくあるように」(ローマ16:25以下)。

De Trinitate libri XII 4.8.4

4

Tum quod solus innascibilis, et quod solus verus sit, quia Esaias dixerit (LXV, 16): Benedicent te Deum verum.

PL 10, 101A

また、彼だけが生まれざる者であり、彼だけが真の者であるとする。イザヤが言った(65:16)ように、「彼らは真の神である汝を祝福するであろう」からである。

De Trinitate libri XII 4.8.5

5

Quodque id ipsum contestatus sit Dominus in Evangeliis dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .

PL 10, 101A

また、主が福音書において同じことを証しして、「永遠の生命とは、彼らが、汝、唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)と言ったとする。

De Trinitate libri XII 4.8.6

6

Tum quia solus bonus, ne quid sit bonitatis in Filio, quia per eum dictum sit: Nemo est bonus nisi unus Deus (Marci X, 18).

PL 10, 101A

また、彼だけが善き者であり、子には善性が何もないというのである。子自身がこう語ったからである。「唯一の神のほかに、善き者はいない」(マルコ10:18)。

De Trinitate libri XII 4.8.7

7

Tum quod solus potens sit; quia Paulus dixerit: Quem temporibus suis ostendet nobis beatus et solus potens: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15) .

PL 10, 101B

また、彼だけが権能ある者だというのである。パウロがこう言ったからである。「幸いなる唯一の権能ある者、王たちの王、主たちの主は、自らの時にそれを我々に示すであろう」(一テモテ6:15)。

De Trinitate libri XII 4.8.8

8

Tum quod hunc noverint inconvertibilem et indemutabilem; quia per prophetam dixerit: Ego sum Dominus Deus vester, et non demutor (Malach. III, 6) ; et Jacobus apostolus dixerit (I, 17): Apud quem non est demutatio.

PL 10, 101B

また、彼らはこの者を、変わることなく移ろうことのない者として知っている、というのである。彼が預言者を通して「私は汝らの主なる神であり、私は変わらない」(マラキ3:6)と言い、使徒ヤコブが(1:17)「彼のもとには変化がない」と言ったからである。

De Trinitate libri XII 4.8.9

9

Hunc justum judicem ( supple hic et infra, noverint), quia scriptum est: Deus judex justus, fortis et patiens (Psal. VII, 12) .

PL 10, 101B

この者を義なる裁き主として(ここと以下に「彼らは知っている」を補え)、「神は義なる裁き主、強く忍耐する者」(詩篇7:12)と書かれているからである。

De Trinitate libri XII 4.8.10

10

Hunc cunctis procurantem, quia Dominus dixerit, cum ei de avibus sermo esset: Et Pater vester coelestis pascit illas (Matth. VI, 26) ; et rursum: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadit super terram sine voluntate Patris vestri?

PL 10, 101B

この者はすべてを配慮している、と。主が鳥について語ったとき、「汝らの天の父は、それらを養う」(マタイ6:26)と言い、さらにまた、「二羽の雀は一アスで売られているではないか。そのうちの一羽も、汝らの父の意志なしには地に落ちないではないか」と言ったからである。

De Trinitate libri XII 4.8.11

11

Sed et capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. X, 29) . Hunc omnia providentem, sicut beata Susanna dicit: Deus aeternus, absconditorum cognitor, sciens omnia ante generationem eorum (Dan. XIII, 42) .

PL 10, 101C

「だが汝らの頭の髪の毛さえ、すべて数えられている」(マタイ10:29)。この者はすべてを予見している、と。幸いなるスザンナがこう言うとおりである。「永遠なる神よ、隠されたことを知る者よ、万物をその生成の前から知る者よ」(ダニエル13:42)。

De Trinitate libri XII 4.8.12

12

Hunc etiam inconceptibilem, secundum quod dictum est: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae? Haec enim fecit manus mea, et sunt omnia haec mea (Esa. LXVI, 1) .

PL 10, 101C

またこの者は包みえない者である、と。「天は私の玉座、地は私の足台である。汝らは私にどのような家を建てるのか。私の憩いの場所はどこか。これらはみな私の手が造ったのであり、これらはすべて私のものである」(イザヤ66:1)と言われているとおりである。

De Trinitate libri XII 4.8.13

13

Hunc quoque capientem omnia, Paulo testante: Quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28) ; et Psalmographo dicente: Quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam?

PL 10, 101C

またこの者は万物を収めている、と。パウロが「我々は彼のうちに生き、動き、存在している」(使徒言行録17:28)と証言し、詩篇の作者がこう言っているからである。「私はどこへ行けば、汝の霊から逃れられよう。汝の顔から、どこへ逃げよう。」

De Trinitate libri XII 4.8.14

14

Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades; si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seqq) .

PL 10, 101C

「もし私が天に昇っても、汝はそこにいる。冥界に下っても、汝はそこにいる。もし私が夜明けの前に翼を取り、海の果てに住んだとしても、そこでもまた、汝の手が私を導き、汝の右手が私を捉えるであろう」(詩篇138:7以下)。

De Trinitate libri XII 4.8.15

15

Hunc quoque incorporeum, quia dictum sit: Spiritus enim Deus est, et adorantes eum, in Spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24) .

PL 10, 102A

またこの者は体を持たない、と。「神は霊であり、彼を礼拝する者は、霊と真理において礼拝せねばならない」と言われているからである(ヨハネ4:24)。

De Trinitate libri XII 4.8.16

16

Hunc immortalitatem habentem et invisibilem, Paulo dicente: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16) ; et secundum Evangelium: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) .

PL 10, 102A

またこの者は不死を持ち、見えない者である、と。パウロが「ただ一人不死を持ち、近づきえない光に住み、人の誰も見たことがなく、また見ることもできない者」(一テモテ6:16)と言い、福音書によれば「神を見た者は、いまだかつていない。父の懐にいる独り子なる子のほかには」(ヨハネ1:18)とあるからである。

De Trinitate libri XII 4.8.17

17

Hunc quoque solum manentem innascibilem, quia dictum sit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14) ; et rursum: Sic dices filiis Israel: Misit me ad vos is qui est (Ibid.) ; et per Jeremiam: Qui es Dominus, Domine (Jerem. I, 6) .

PL 10, 102A

またこの者だけが、生まれざる者として留まる、と。「私は、ある者である」(出エジプト記3:14)と言われ、さらにまた、「イスラエルの子らにこう言え。ある者が私を汝らのもとへ遣わした」(出エジプト記3:14)と言われ、エレミヤを通して「汝は主である、主よ」(エレミヤ1:6)と言われているからである。