ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput VII 第VI巻 第VII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 161B · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 6.7.1

1

Venenum in hac epistola latens. --Quis non his sentiat lubricos serpentinae viae flexus, vel tortuosis spiris nodos vipereos non intelligat, quibus venenati oris principalis potestas collecto inflexi corporis orbe concluditur?

PL 10, 161B

この書簡に潜む毒。――蛇の道の滑りやすい曲がりくねりを、これらのうちに感じ取らず、とぐろを巻く蛇の結び目を理解しない者があろうか。そこでは、毒ある口の主たる権力が、曲げた体の環を集めて閉じ込められているのである。

De Trinitate libri XII 6.7.2

2

Sed extensis omnibus atque absolutis, totum occultati capitis virus patebit. Ingeruntur enim nobis primum nomina veritatis, ut virus falsitatis introeat. Bonum in ore est, ut de corde malum subeat.

PL 10, 161B

だが、すべてが広げられ解き明かされたとき、隠された頭の毒はすっかり露わになるであろう。実に、まず真理の名が我々に持ち込まれるのは、偽りの毒が入り込むためである。口には善があり、それは心から悪が忍び入るためである。

De Trinitate libri XII 6.7.3

3

Et inter haec nusquam audio ab his Deum Dei filium dici: nusquam Filium invenio ita praedicatum esse, quod filius sit. Nomen filii ingeritur, ut natura taceatur; natura adimitur, ut nomen alienum sit.

PL 10, 161B

そしてこれらのうちに、神である神の子と彼らが呼ぶのを、私はどこにも聞かない。子がまさに子であるという仕方で宣べ伝えられているのを、私はどこにも見出さない。子の名が持ち込まれるのは、本性が黙されるためであり、本性が取り去られるのは、名が〔子にとって〕本来のものでなくなるためである。

De Trinitate libri XII 6.7.4

4

Haereses caeterae praetenduntur, ut de se haeresis mentiatur (Idem notat Athanas. Or. I, p. 313) . Unus solus Deus et solus verus ingeritur, ne verum ac proprium Dei filio relinquatur esse quod Deus est.

PL 10, 161C

ほかの異端が前に立てられるのは、この異端が自らについて偽るためである(アタナシオスも『講話』第一、313頁で同じことを指摘している)。唯一のただ一人の神、ただ一人の真の神が持ち込まれるのは、神であるということが、真のもの、固有のものとして神の子に残されないためである。