De Trinitate libri XII 11.16.1
Deus et propria et communi ratione Christi est pater. --Ipse autem, universitatis nostrae in se continens ex carnis assumptione naturam, erat quod nos sumus, neque amiserat esse quod manserat; habens ex nativitate tunc, et ex constitutione nunc, Deum patrem.
PL 10, 409C神は、固有の理によっても共通の理によっても、キリストの父である。――彼自身は、肉を身に受けることによって、我々すべての本性を自らのうちに含み、我々があるところのものであったが、それまでとどまっていたものであることを失ってはいなかった。彼は、誕生によっては当時から、成り立ちによっては今、父なる神を持っているのである。
De Trinitate libri XII 11.16.2
Secundum constitutionem nunc, quia ex patre Deo omnia. Omnibus enim Deus pater est, dum ex eo et in eo omnia sunt. Sed unigenito Deo, quia Verbum caro factum est, non hinc tantum pater est: pater enim est ad id, quod in principio apud Deum erat Deus Verbum.
PL 10, 409C成り立ちによって今というのは、万物が父なる神から出るからである。神は万物にとって父であり、万物は彼から、また彼において存在するからである。しかし独り子なる神にとっては、言葉が肉となったのであるから、父であるのはただこの点においてだけではない。すなわち、初めに神のもとにあって神であった言葉に対して、父だからである。
De Trinitate libri XII 11.16.3
Sed cum Verbum caro factum est; manet et in Verbi Dei nativitate, et in carnis constitutione quod pater est. Pater enim omnis carnis est Deus; sed non secundum quod Verbo Deo pater est. Verbum autem Deus, neque Verbum esse desiit, neque caro non fuit.
PL 10, 410Aしかし言葉が肉となったとき、神の言葉の誕生においても、肉の成り立ちにおいても、父であることはとどまる。神はすべての肉の父だからである。ただし、言葉なる神にとって父であるのと同じ意味においてではない。言葉なる神は、言葉であることをやめたのでもなく、肉でなかったわけでもない。
De Trinitate libri XII 11.16.4
Nam Verbum, quod caro factum est et habitavit in nobis, neque dum habitat non vere Verbum est, neque dum Verbum caro est non vere Deus homo est: quia et habitare, ejus necesse sit esse qui maneat; et carnem fieri, ejus intelligendum sit esse qui nascitur.
PL 10, 410Aというのも、肉となって我々のうちに宿った言葉は、宿っているあいだも、まことに言葉でないわけではなく、言葉が肉であるあいだも、まことに神である人でないわけではない。宿るということは、とどまる者のものでなければならず、肉となるということは、生まれる者のものと解されなければならないからである。
De Trinitate libri XII 11.16.5
Et quod in nobis habitat, nostrae carnis assumptio est: quia per id quod in nobis habitat Verbum caro factum, Deus est in nostri corporis veritate.
PL 10, 410Aそして我々のうちに宿るということは、我々の肉を身に受けることである。肉となった言葉が我々のうちに宿るということによって、神は我々の体の真理のうちにあるからである。
De Trinitate libri XII 11.16.6
Si igitur naturam detrahit Deo Verbo homo secundum carnem Christus Jesus, vel non secundum sacramentum pietatis Deus Verbum homo Christus Jesus est; sit in naturae contumeliam, quod ei secundum nos et Pater pater, et Deus Deus est.
PL 10, 410Aそこで、もし肉に即した人キリスト・イエスが、神である言葉から本性を奪うのであれば、あるいは、人キリスト・イエスが敬虔の秘義に即して神である言葉ではないのであれば、我々に即して彼にとって父が父であり、神が神であるということは、本性への侮辱となるであろう。
De Trinitate libri XII 11.16.7
Quod si Deus Verbum homo Christus Jesus Deus Verbum esse non destitit; communio nobis et illi ad patrem et Deum ex ea tantum est natura, qua frater est: quia adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum, non per id, quod unigenitus Deus Verbum est, sed per id, quod Verbum caro factum est, sit fratribus nuntiatum.
PL 10, 410Bしかしもし、神である言葉にして人であるキリスト・イエスが、神である言葉であることをやめなかったのなら、父と神に対する我々と彼との共有は、彼が兄弟である本性においてのみあることになる。「私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ、私は上る」ということは、彼が独り子なる神である言葉であるということによってではなく、言葉が肉となったということによって、兄弟たちに告げられたことになるからである。