De Trinitate libri XII 6.40.1
Unigenitus filius Joanni non est creatura perfecta. --Nondum quaero quid sit, qui est in sinu Patris; habet interrogatio ista suum ordinem: quaero quid unigeniti significatio sibi postulet.
PL 10, 189B独り子なる子は、ヨハネにとって完全な被造物ではない。――父の懐にいるとはどういうことかを、私はまだ問わない。この問いには固有の順序がある。私が問うのは、独り子という表示が自らに何を要求するかである。
De Trinitate libri XII 6.40.2
Et videamus an hoc sit, quod tu esse profiteris, id est, creaturam Dei perfectam; ut perfecta pertineat ad unigenitum, creatura vero referatur ad filium. Sed Deum unigenitum filium Joannes dixit, non creaturam perfectam.
PL 10, 189Bそして、汝が表明していること、すなわち神の完全な被造物であることが、それであるかどうかを見よう。それは、完全なものが独り子に属し、被造物が子に関わる、ということである。だがヨハネは、子を独り子なる神と言ったのであって、完全な被造物とは言っていない。
De Trinitate libri XII 6.40.3
Non ignoravit haec blasphemiae nomina, dicens: Qui est in sinu Patris; et a Domino suo audiens: Sic enim dilexit mundum Deus, ita ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16) .
PL 10, 190A彼は、これらの冒瀆の名を知らなかったのではない。「父の懐にいる」と言い、また自分の主から聞いていたのである。「神はこのように世を愛して、その独り子を与えた。彼を信じる者がみな滅びることなく、永遠の生命を持つためである」(ヨハネ3:16)。
De Trinitate libri XII 6.40.4
Deus mundum diligens, hoc dilectionis suae in eum testimonium protulit, ut unigenitum filium suum daret.
PL 10, 190A世を愛する神は、世への自らの愛の証しとして、その独り子を与えることを示した。
De Trinitate libri XII 6.40.5
Si dilectionis hinc fides est, creaturam creaturis praestitisse, et pro mundo dedisse quod mundi est, et ad ea quae ex nihilo sunt substituta redimenda, eum qui ex nihilo substitit praebuisse: non facit magni meriti fidem vilis et spernenda jactura.
PL 10, 190Aもし、愛の信がここから来るとするなら、被造物を被造物たちに差し出したこと、世のために世に属するものを与えたこと、無から存立した諸々を贖うために、無から存立した者を差し出したことになる。卑しく軽蔑すべき損失は、大きな功の信を生まない。
De Trinitate libri XII 6.40.6
Pretiosa autem sunt quae commendant charitatem, et ingentia ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum, filium non adoptivum, sed suum, sed unigenitum dedit. Hic proprietas est, nativitas est, veritas est: non creatio est, non adoptio est, non falsitas est.
PL 10, 190Aだが愛を示すものは貴重であり、大いなるものは大いなるものによって評価される。世を愛する神は、養子ではなく、自らの子を、独り子を与えた。ここにあるのは固有性であり、誕生であり、真実である。創造ではなく、養子ではなく、偽りではない。
De Trinitate libri XII 6.40.7
Hinc dilectionis et charitatis fides est, mundi saluti et filium et suum et unigenitum praestitisse.
PL 10, 190B愛と慈愛の信は、ここから来る。すなわち、世の救いのために、子を、しかも自らの子を、しかも独り子を差し出したということである。