De Trinitate libri XII 12.50.1
Quo sensu etsi imperite, non tamen impie posset deputari. --Namque etsi infirmitas intelligentiae sensum religiosae opinionis impediret, ne nunc quae creationis proprietas esset consequi posset; tamen vel secundum Apostoli dictum facturam verae nativitati deputantem, creationem quoque etsi indocte, tamen non impie, ad generationis fidem proficere oportere existimare debuerat.
PL 10, 465Bこの理解ならば、未熟であっても不敬虔とはされえない。――理解の弱さが、敬虔な見解の意味を妨げて、創造の固有性が何であるかをいま把握できないとしても、作られたものを真の誕生に帰す使徒の言葉に従って、創造もまた、未熟であっても不敬虔でなく、生成への信仰に資するべきものだと考えるべきであった。
De Trinitate libri XII 12.50.2
Apostolus enim videtur, unius ex uno nativitatem, id est, Domini ex virgine sine passionum humanarum conceptu praedicaturus, non extra rationem factum de muliere locutus esse, quem natum sciebat, frequenterque dixisset: ut et nativitas veritatem generationis ostenderet, et factura unius ex uno nativitatem protestaretur; quia humanae permixtionis conceptum facturae nomen excluderet, cum factus esse ex virgine disceretur, qui natus magis esse non ambigebatur.
PL 10, 465B使徒は、一者から一者への誕生、すなわち主が、人間的な情念の受胎なしにおとめから生まれることを宣べようとして、理由なしに「女から作られた」と語ったのではないようである。使徒は、彼が生まれたことを知っており、しばしばそう言っていた。それは、誕生が生成の真実を示し、作られたことが一者から一者への誕生を証しするためである。人間の交わりによる受胎を、作られたという名が排除するからである。おとめから作られたと教えられる者が、むしろ生まれた者であることは疑いがなかった。
De Trinitate libri XII 12.50.3
At vide tu, quam sis impius, o haeretice. Creatum Jesum Christum potius ex Deo, quam natum esse, sermo nullus aut propheticus aut evangelicus aut apostolicus est locutus: tu vero nativitatem negas, et affirmas creaturam, non secundum significationem Apostoli, factum esse dicentis ne natus esse ambigeretur unus ex uno; sed ad impiissimum sensum, ne Deus naturali nativitate subsisteret, cum creatura potius ex nihilo substitisset.
PL 10, 465Cしかし見よ、汝がどれほど不敬虔であるかを、異端者よ。イエス・キリストが神から生まれたのではなくむしろ造られたと言った言葉は、預言の言葉にも福音の言葉にも使徒の言葉にもない。それなのに汝は、誕生を否定し、被造物を主張する。それは、一者が一者から生まれたことが疑われないように「作られた」と言う使徒の意味に従ったものではなく、神が本性による誕生によって存立せず、むしろ被造物が無から存立したという、極めて不敬虔な理解に向けたものである。
De Trinitate libri XII 12.50.4
Hoc primum infelicis mentis tuae virus est, non nativitatem creaturam nominare, sed pro nativitate fidem creationi aptare.
PL 10, 466Aこれが汝の不幸な心の第一の毒である。誕生を被造物と呼ぶことではなく、誕生の代わりに、信仰を創造に合わせることである。
De Trinitate libri XII 12.50.5
Quamquam id quidem inopis ingenii esset, sed tamen non admodum irreligiosi, creatum idcirco dixisse, ut impassibilis ex Deo tamquam unius ex uno nativitas nosceretur.
PL 10, 466A確かに、受苦なき誕生が、神からの、一者から一者への誕生として知られるようにするために「造られた」と言ったのであれば、それは乏しい才知の言い方ではあっても、それほど不敬虔とまでは言えないであろう。