ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput V 第IV巻 第V章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 99A · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 4.5.1

1

Filium semper esse cur negent. --Nec non in eo se eleganter doctrinae propheticae, sed et evangelicae atque apostolicae posse existimant contraire, ut Filii nativitatem intra tempora praedicent.

PL 10, 99A

なぜ彼らは、子が常にいることを否定するのか。――また彼らは、預言の教えだけでなく福音書と使徒の教えにも、巧みに反対できると考えている。すなわち、子の誕生を時のうちにあるものと説くことによってである。

De Trinitate libri XII 4.5.2

2

Cum enim vitiose a nobis asserant dici, Filium semper fuisse; necesse est, excludendo quod semper fuerit, nativitatem ejus confiteantur ex tempore. Si enim non semper fuit, erit tempus quo non fuit.

PL 10, 99A

彼らは、子が常にいたと我々が言うのは誤りだと主張するので、常にいたということを排除することによって、その誕生を時からのものと告白せざるをえない。というのも、もし常にいたのでなければ、いなかった時があることになるからである。

De Trinitate libri XII 4.5.3

3

Et si est tempus quo non fuit, erit ante eum tempus: quia qui non semper est, esse coepit ex tempore. Qui autem caret tempore, non potest eo carere quod semper est.

PL 10, 99B

そしてもしいなかった時があるなら、彼より前に時があることになる。常にあるのでない者は、時から存在し始めたからである。ところが、時を欠く者が、常にあるということを欠くことはありえない。

De Trinitate libri XII 4.5.4

4

Respuere se autem id, quod semper filius fuerit, ob eam causam affirmant, ne per id quod semper fuit, sine nativitate esse credatur: tamquam per id, quod semper fuisse dicitur, innascibilis praedicetur.

PL 10, 99B

しかも彼らは、子が常にいたということを退けると言い、その理由は、常にいたということによって誕生なき者と信じられることのないようにするためだと主張する。あたかも常にいたと言われることによって、生まれざる者と説かれることになるかのように。