ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LXV 第IX巻 第LXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 333A · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 9.65.1

1

Dicitur nescire cognitione sua indignos, operarios iniquitatis, virgines stultas. --In Evangeliis vero Dominum multa scientem nescire invenimus.

PL 10, 333A

自らの認識に値しない者、不法を働く者、愚かな乙女たちを、彼は知らないと言われる。――しかし福音書に、我々は、多くを知る主が、知らないと言うのを見いだす。

De Trinitate libri XII 9.65.2

2

Operarios iniquitatis, in virtutibus multis et in nomine ejus gloriantes, non novit dicens: Et tunc jurabo, quia non novi vos. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matt. VII, 23) .

PL 10, 333A

不法を働く者、多くの力ある業と彼の名を誇る者たちを、彼は知らないと言って、こう言う。「そのとき私は誓って言う、私は汝らを知らない。不法を働く者ども、みな私から離れ去れ」(マタイ7:23)。

De Trinitate libri XII 9.65.3

3

Etiam cum jurejurando eos non novit, quos tamen iniquitatis operarios esse non nescit. Nescit ergo, non idcirco quia nesciat, sed quia cognitione ejus per iniquitatem operationis indigni sint: fidem dicti etiam jurisjurandi religione confirmans, et habens in naturae virtute ne nesciat, et retinens in sacramento voluntatis ut nesciat.

PL 10, 333A

誓いをもってさえ、彼は彼らを知らない。しかし、彼らが不法を働く者であることは、知らないわけではない。彼が知らないのは、知らないからではなく、彼らが、働く不法のゆえに、彼の認識に値しないからである。彼は、この言葉の確かさを誓いの敬虔によっても確かにし、本性の力においては知らないことがなく、意志の秘義においては知らないままにしている。

De Trinitate libri XII 9.65.4

4

Nescit quoque unigenitus Deus virgines stultas: et comparandi sibi olei incuriosas, gloriosi adventus sui thalamum ingressus, ignorat. Namque et adeunt et rogant, et usque adeo non ignorantur, ut his respondeatur: Amen dico vobis, quia nescio vos (Matth. XXV, 12) .

PL 10, 333A

独り子なる神は、愚かな乙女たちをも知らない。そして、自らのために油を用意することに無頓着な彼女たちを、栄光の到来の婚礼の部屋に入ったのち、知らないとする。彼女らは近づき、願うが、まったく知られていないわけではなく、彼女らにはこう答えられる。「アーメン、私は汝らに言う、私は汝らを知らない」(マタイ25:12)。

De Trinitate libri XII 9.65.5

5

Nam et occursus et deprecatio non ignorabiles esse eas patitur: sed nesciendi responsio non naturae potius quam voluntatis est; dum ab eo, qui nihil non nescit, indignae sunt quae sciantur.

PL 10, 333B

彼女らが出向くことも懇願することも、知られないことを許さないからである。しかし、知らないという答えは、本性のものというよりむしろ意志のものである。何一つ知らないことのない者にとって、彼女らは知られるに値しないのである。

De Trinitate libri XII 9.65.6

6

Denique ne per infirmitatem ignorare existimaretur, continuo Apostolis ita locutus est: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam (Ibid., 13) : ut cum vigilare eos ob ignorationem diei atque horae monet, per id nesciri ab eo virgines noscerentur, quod consopitae et negligentes, indignae aditu thalami sui oleo indigendo mansissent.

PL 10, 333B

最後に、彼は、弱さゆえに知らないと考えられないよう、ただちに使徒たちにこう語った。「それゆえ目を覚ましていよ。汝らは日も時も知らないからである」(マタイ25:13)。日と時を知らないことのゆえに彼らに目を覚ますよう戒めるとき、彼が乙女たちを知らないというのは、彼女らが眠り込んで怠り、油を必要とするままにとどまって、婚礼の部屋に入るに値しなかったからだと、わかるのである。