ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XXX 第XI巻 第XXX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 419A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 11.30.1

1

Subjectio Christi non humilitatem sonat, sed dispensationem. --De subjectione autem, ne quid in ea contumeliosum Filio deputetur, cum alia nonnulla fidei nostrae opitulentur, praecipue tamen sibi hic ipse locus aderit.

PL 10, 419A

キリストの服従は卑下ではなく経綸を意味する。――服従について、そこに子への侮辱と見なされるものが何もないことを示すには、我々の信仰を助ける他のいくつかのことがあるが、とりわけこの箇所そのものが役立つであろう。

De Trinitate libri XII 11.30.2

2

Et primum communem sensum interrogo, utrum nunc subjectionem ita intelligendam putemus, tamquam servitutem dominatui, aut infirmitatem virtuti, aut honori inhonorationem contrariis qualitatibus subdimus, ut Filius secundum haec Deo patri sit dissidentis naturae diversitate subjectus.

PL 10, 419B

そしてまず私は共通の理解に問う。今、服従を、奴隷を支配に、弱さを力に、不名誉を名誉に従わせるように、反対の性質を従属させることと解すべきだと我々は考えるのか。それによって子が、異なる本性の相違のゆえに父なる神に服従させられる、というように。

De Trinitate libri XII 11.30.3

3

Quod si ita existimabitur, errorem hunc opinionis humanae apostolici sermonis cautela prohibebit. Subjectis enim sibi omnibus, tunc subjiciendum subjicienti sibi omnia ait: et per id, quod tunc subjicietur, dispensationem significavit in tempore.

PL 10, 419B

もしそう考えられるなら、人間の思いのこの誤りを、使徒の言葉の慎重さが妨げるであろう。使徒は、万物が彼に服従させられたのち、そのとき彼は、万物を自らに服従させた者に服従させられるべきだと言い、そのとき服従するということによって、時における経綸を示したからである。

De Trinitate libri XII 11.30.4

4

Nam si subjectionem aliud sentiemus, etsi tunc subjicietur, certe subjectus modo non est: et efficiemus eum dissidentem et insolentem et impium, quem necessitas temporis tamquam fracto et compresso tyrannicae impietatis tumore, in seram obsequelam sit subditura.

PL 10, 419B

というのも、服従を別のものと考えるなら、たとえそのとき服従するとしても、今は確かに服従していないことになる。すると我々は、彼を、不和で傲慢で不敬虔な者にしてしまう。暴君的な不敬虔の高ぶりが砕かれ抑えつけられたかのように、時の必然によって遅れた従順に服することになる者に、である。

De Trinitate libri XII 11.30.5

5

Et ubi illud erit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38) ; et rursum: Propterea Pater diligit me, quia omnia quae placita sunt ei facio (Joan. VIII, 29) ; sed et illud: Pater, fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 40) ; vel hoc Apostoli: Humiliavit se factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8) ?

PL 10, 419C

では、次の言葉はどこにあるのか。「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」(ヨハネ6:38)。またさらに、「それゆえ父は私を愛する。私は、彼に喜ばれることをすべて行うからである」(ヨハネ8:29)。さらに、「父よ、汝の意志が成るように」(マタイ26:40)。また使徒のこの言葉。「彼は自らを低くし、死に至るまで従順となった」(フィリピ2:8)。

De Trinitate libri XII 11.30.6

6

Et qui se humiliat, habet hoc in natura ne humilis sit; et qui fit obediens, suscipit ex voluntate quod obedit, dum per id, quod se humiliat, fit obediens.

PL 10, 419C

自らを低くする者は、低くないという本性を持っている。従順になる者は、意志によって従うことを引き受ける。自らを低くすることによって従順になるからである。

De Trinitate libri XII 11.30.7

7

Unigenitus itaque Deus humilians se, et obediens Patri usque ad mortem crucis, quo genere, cum subjecta ei omnia sint, tunc subjiciendus ipse Patri intelligetur? nisi quod subjectio haec non novae obedientiae, sed dispensandi sacramenti est; quia et obsequela jam maneat, et in tempore sit ineunda subjectio? Nihil itaque nunc aliud subjectionis significatio, quam mysterii demonstratio est.

PL 10, 419C

したがって、独り子なる神は、自らを低くして、十字架の死に至るまで父に従順であった。すべてが彼に服従させられたのち、そのとき彼自身が父に服従させられると解されるのは、いかなる意味においてか。この服従が、新たな従順ではなく、秘義を経綸するためのものであるという以外にあろうか。従順はすでにとどまっており、服従は時において始められるべきものだからである。したがって、今や服従の意味は、奥義の示しにほかならない。