De Trinitate libri XII 4.3.1
Haereticorum opiniones de Dei filio. --Aiunt namque haeretici, non ex Deo esse Christum, id est, Filium non ex Patre natum, neque Deum ex natura, sed ex constitutione esse; adoptionem scilicet ejus in nomine, quia sicut plures Deo filii, ita et hic filius sit; dehinc liberalitatem in dignitate, quia sicut dii plures sunt, ita et hic Deus sit: indulgentiore tamen in eo et adoptionis et nuncupationis affectu, ut et prae caeteris sit adoptatus, et adoptivis aliis major ipse sit filiis, et excellentius cunctis naturis creatus, creaturis ipse caeteris praestet.
PL 10, 98A異端者たちの、神の子についての見解。――すなわち異端者たちは、キリストは神から出た者ではない、つまり子は父から生まれたのではなく、神であるのも本性によるのではなく制定によるのだ、と言う。彼の場合は名における養子縁組であって、神には多くの子がいるのと同じようにこの者もまた子である、というのである。さらに、尊厳における気前のよさによって、神々が多くあるようにこの者もまた神である、と言う。ただし彼においては、養子縁組と称号を与える情愛がいっそう寛大であり、そのために他の者たちよりも先んじて養子とされ、他の養子たる子らよりも自身が大きく、すべての本性にまさって卓越して造られ、他の被造物にまさるのだ、と言う。
De Trinitate libri XII 4.3.2
Aiunt etiam quidam eorum Dei omnipotentiam confitentes, in similitudinem eum Dei creatum, et ex nihilo ut caetera in aeterni illius Creatoris sui imaginem constitisse: verbo videlicet de non exstantibus jussum esse subsistere, Deo potente similitudinem sui ex nihilo coaptare.
PL 10, 98Bまた彼らのうちのある者たちは、神の全能を認めつつ、彼は神の類似として造られ、他のものと同様に無から、永遠なる自らの創造者の像に従って成り立ったのだ、と言う。すなわち、言葉によって、存在しないものから存立せよと命じられたのであり、神は力があるので、自らの類似を無から組み合わせることができたのだ、と。