De Trinitate libri XII 6.5.1
Arii et asseclarum ejus ad Alexandrum epistola. -- « Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti.
PL 10, 160Aアレイオスとその追随者たちからアレクサンドロスへの書簡。――「我々は唯一の神を知っている。ただ一人造られざる者、ただ一人とこしえなる者、ただ一人始まりなき者、ただ一人不死を有する者、ただ一人最善なる者、ただ一人権能ある者、万物の創造者、秩序づける者、配剤する者であって、変転せず、不変であり、律法と預言者たちと新約の、義なる者、最善なる者である。」
De Trinitate libri XII 6.5.2
Hunc Deum generasse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit.
PL 10, 160B「この神が、あらゆる世に先立って独り子を生み、その者を通して世も万物も作ったのである。」
De Trinitate libri XII 6.5.3
Natum autem non putative, sed vere obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit; nec sicuti Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; sed nec sicuti Hieracas lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed sicuti diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre.
PL 10, 160B「その者が生まれたのは見せかけではなく、まことにそうであり、自らの意志に従って〔suae が父と子のどちらの意志を指すかは定かでない。父の意志と取った〕、不変にして変転せず、神の完全な被造物であるが、被造物のうちの一つのようにではなく、作られたものであるが、ほかの作られたもののようにではない。またウァレンティノスが、父の生まれた者を発出と考え出したようにでもなく、マニが、父の同一実体の一部として生まれた者を説明したようにでもなく、合一を分割するサベリオスが、子を、父でもある者と呼んだようにでもなく、さらにヒエラカスが言ったように、灯火から灯火、あるいは二つに分けられた松明でもなく、以前に存在していた者が、のちに子へと生まれた、あるいは子へと重ねて造られたのでもない。それは、あなた自身、いとも幸いなる父よ、教会の中央で、また会衆の中で、そのようなことを持ち込む者たちをしばしば退けたとおりである。むしろ、我々が述べたとおり、神の意志によって、時と世に先立って造られ、生きること、存在することを父から受け、栄光をも、父が彼とともに存立している中で受けたのである〔consubsistente Patre の係りは定かでない〕。」
De Trinitate libri XII 6.5.4
Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta ab ipso habentur: fons est autem omnium.
PL 10, 160C「実際、父は彼に万物の相続を与えたが、自らが作られざるものとして持っているものを、自ら失ったわけではない。父は万物の源なのである。」