ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput II 第IV巻 第II章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 97C · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 4.2.1

1

Verbis humanis res divinas non bene explicari. --Non ignoramus autem, ad res divinas explicandas, neque hominum elocutionem, neque naturae humanae comparationem posse sufficere.

PL 10, 97C

神的な事柄は人間の言葉ではうまく説き明かされない。――しかし我々は、神的な事柄を説き明かすのに、人間の語りも人間の本性との比較も十分たりえないことを知らないわけではない。

De Trinitate libri XII 4.2.2

2

Quod enim inenarrabile est, significantiae alicujus finem et modum non habet: et quod spiritale est, id a specie corporalium exemploque diversum est.

PL 10, 97C

言い表しえないものは、いかなる表示にも終わりと限りを持たず、霊的なものは、物体的なものの姿や例とは異なるからである。

De Trinitate libri XII 4.2.3

3

Tamen cum de naturis coelestibus sermo est, illa ipsa, quae sensu mentium continentur, usu communis et naturae et sermonis sunt eloquenda, non utique dignitati Dei congrua, sed ingenii nostri imbecillitati necessaria; rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi.

PL 10, 97C

それでも天的な本性について語るときには、精神の理解のうちに捉えられているまさにそのものを、共通の本性と共通の言葉の用いるところに従って語らねばならない。それは決して神の尊厳にふさわしいからではなく、我々の才の弱さがそれを必要とするからである。すなわち、我々は自分が感じ理解していることを、我々自身の事物と言葉で語ろうとしているのである。

De Trinitate libri XII 4.2.4

4

Atque haec sicut primo libello (num. 19) testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus proferimus, non secundum naturas corporales de Deo sentire credamur, nec passionibus nostris spiritalia comparare, sed potius rerum visibilium speciem ad intelligentiam invisibilium protulisse.

PL 10, 97C

我々が第1巻(第19節)で証言したとおり、これらのことを今もまた我々が思い起こしたのは、人間的な比較から何かを持ち出すとき、我々が神について物体的な本性に従って考えていると思われないため、また霊的なものを我々の受苦になぞらえていると思われないため、むしろ見えないものの理解へ向けて見えるものの姿を持ち出したのだと思われるためである。