De Trinitate libri XII 12.27.1
De nato ante tempora dici nequit, ANTE QUAM NATUS EST, nec NON FUIT ALIQUANDO.--Tempora enim omnia vel opinione complectimur, vel scientia: cum quod nunc est, scimus non etiam pridie fuisse, quia quod pridie fuerit, nunc non sit: quod autem nunc est, nunc tantum sit, non et pridie fuerit.
PL 10, 450A時の前に生まれた者については、「生まれる前に」とも、「かつて存在しなかった」とも言うことができない。――我々は、あらゆる時を、臆見によっても知によっても包む。いま存在するものが前日には存在しなかったことを知っている。前日に存在したものがいまは存在せず、いま存在するものはいまだけ存在して前日には存在しなかったからである。
De Trinitate libri XII 12.27.2
Opinione vero ita praeterita metimur, ut ante urbem aliquam institutam non ambigatur tempus fuisse, quo urbs instituta non fuerit.
PL 10, 450A臆見によっては、過去を、ある都市が建てられる前にも、その都市が建てられていなかった時があったことに疑いがないというように測る。
De Trinitate libri XII 12.27.3
Cum ergo vel scientiae vel opinioni nostrae subjacent tempora, sensu humanae intelligentiae judicamus; ut de aliqua re ratione dixisse existimemur, non fuit ante quam nascitur, quia uniuscujusque originem tempora semper antelata praeveniant.
PL 10, 450Aしたがって、時が我々の知や臆見に服するときには、人間の理解の感覚によって判断している。ある事物について、「生まれる前には存在しなかった」と理によって語ったと見なされるのは、あらゆるものの起源に、時がつねに先立って先んじているからである。
De Trinitate libri XII 12.27.4
At vero cum in Dei rebus, id est, in Dei nativitate, nihil non ante tempus aeternum sit; non cadit in id, ut ante quam natus est, cuique ante tempora aeterna promissum est aeternum, sit secundum beati Apostoli dictum in spe vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna (Tit. I, 2) , aliquando non fuisse dicatur: quia intelligi non potest coepisse post aliquid, qui esse sit ante aeterna tempora confitendus.
PL 10, 450Bしかし、神のことがら、つまり神の誕生においては、永遠の時の前にないものは何もないので、その者が生まれる前に、かつて存在しなかったと言われることは当てはまらない。幸いなる使徒の言葉に従えば、永遠の時の前に偽りのない神が約束した永遠の命の希望のうちに(テトス1:2)、その者には永遠が約束されているからである。永遠の時の前に存在すると告白されるべき者は、何かの後に始まったとは理解されえない。