De Trinitate libri XII 12.18.1
Arianorum contra Filii aeternitatem argutiae. --Non sum autem nescius plerosque eorum, quibus aut per impietatem obtusa mens sacramentum Dei non capit, aut per adversi spiritus dominationem sub specie religionis obtrectandi Deo furor pronus est, affirmare simpliciorum auribus id solere: nos cum semper Filium fuisse dicamus, neque aliquid aliquando fuisse, quod non fuit; sine nativitate eum per id, quod semper fuerit, praedicare: quia humani sensus opinione id quod semper fuit, non patiatur ut natum sit; « nascendi autem causa sit, ut sit quod non erat: esse vero quod non fuit, nihil aliud sub communi sensu esse, quam nasci. » Adjiciant vero haec arguta satis atque auditui placentia: « Si, inquit, natus est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit, non patitur ut fuerit. » Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse contendant, « Non fuit antequam nasceretur: quia ut esset qui non erat, non qui erat natus est. » Neque eguit nativitate qui erat, cum ad id ut esset qui non erat nasceretur.
PL 10, 443B子の永遠性に対するアレイオス派の詭弁。――私は知らないわけではない。彼らのうち多くの者が、不敬虔によって鈍くなった心が神の秘義を把握しないか、あるいは敵対する霊の支配によって、宗教の見かけのもとで神をそしる狂気に傾いており、単純な人々の耳にこう断言するのが常であることを。我々は子がつねに存在したと言い、彼が存在しなかったような時がかつてあったことはないと言うので、それでは子がつねに存在したという理由で、誕生なしに彼を宣べ伝えていることになる、と。人間の理解の見解によれば、つねに存在したものが生まれたということは許されないというのである。「生まれる原因とは、存在していなかったものが存在するようになることであり、存在しなかったものが存在することは、共通の理解のもとでは、生まれること以外の何ものでもない」と。さらに、彼らは十分に巧妙で耳に心地よいこの言い分を付け加える。「もし彼が生まれたのなら、始まった。始まったのなら、存在しなかった。存在しなかったのなら、存在していたということは許されない」と。そしてそれゆえ、「生まれる前には存在しなかった」という言葉こそ敬虔な理解の言葉であると主張する。「存在しなかった者が存在するために、存在していた者ではなく、生まれたのだから」というのである。また、存在していた者は、存在しなかった者が存在するために生まれる、ということから見て、誕生を必要としなかった、と言う〔この文がアレイオス派の言い分かヒラリウスの要約かは定かでない。前者と取った〕。