De Trinitate libri XII 12.53.1
In multis naturalibus rebus, quarum latet causa, succurrit fides, quanto magis in divinis. --Multa enim istius modi in rebus humanis praestitisti, quorum cum causa ignoretur, effectus tamen non nescitur. Et religiosa est fides, ubi est etiam naturalis inscientia.
PL 10, 467B原因が隠れている多くの本性的な事物において、信仰が助けとなる。まして神的なことにおいてはなおさらである。――汝は人間の事物において、この種の多くのことを成し遂げた。それらは原因が知られないにもかかわらず、結果は知られなくはない。本性的な無知のあるところにも、敬虔な信仰がある。
De Trinitate libri XII 12.53.2
Nam cum erexi in coelum tuum hos luminis mei infirmes oculos, nihil aliud esse quam coelum tuum credidi.
PL 10, 467B私が、私の光のこの弱い〔底本は infirmes。infirmos と読む〕目を汝の天へ向けたとき、それが汝の天以外の何ものでもないと信じた。
De Trinitate libri XII 12.53.3
Hos enim astriferos in eo circulos, et annuos recursus, et vergilias, et septemtrionem, et luciferum, diversa ministeriorum suorum sortitos officia conspiciens, Deum te in his, quorum intelligentiam non complector, intelligo.
PL 10, 467B天における星を運ぶこれらの環、年ごとの巡り、すばる、北斗、明けの明星が、それぞれの務めのために異なる役目を受けているのを見て、私はそれらの理解を包みきれないにもかかわらず、それらの中に汝を神として理解する。
De Trinitate libri XII 12.53.4
Cum vero mirabiles elationes maris tui vidi; non solum aquarum originem, sed nec motum dimensae hujus vicissitudinis assecutus, fidem tamen rationis, mihi imperspicabilis licet, apprehendens, in his te quoque quae ignoro, non nescio.
PL 10, 467C汝の海の驚くべき高まりを見たとき、私は水の起源も、この測られた交替の動きも捉えなかったが、私には見通せなくても理の信を捉え、私が知らないこれらのことにおいても、汝を知らないわけではない。
De Trinitate libri XII 12.53.5
Jam vero cum in terras mente convertor, quae occultarum virtute causarum sata omnia suscepta dissolvunt, dissoluta vivificant, vivificata multiplicant, multiplicata confirmant; nihil in his reperi, quae intelligere sensu meo possem: sed ignoratio mea ad intelligendum te proficit, dum famulantis mihi naturae imperitus, usu te tantum meae utilitatis intelligo.
PL 10, 467Cさらに、私が心を地へ向けるとき、地は、隠された原因の力によって、撒かれたものをすべて受け入れて分解し、分解したものを生かし、生かしたものを増やし、増やしたものを堅固にする。私はこれらのうちに、自分の理解で悟りうるものを何も見出さなかった。しかし私の無知は、汝を理解することに役立つ。私に仕える本性については無知であり、ただ私の益のための用によってのみ、汝を理解するからである。
De Trinitate libri XII 12.53.6
Ipsum me quoque nesciens, ita sentio: ut te magis eo, quod mei sum ignarus, admirer. Nam dijudicantis mentis meae aut motum aut rationem aut vitam et non intelligens sentio, et sentiens tibi debeo, cui ultra intelligentiam naturalis exordii, sensum naturae oblectantis impertias.
PL 10, 468A私自身についても知らないまま、私はこう感じる。私が自分を知らないことによって、いっそう汝を驚嘆する。判断する私の心の動きや理や命を、理解せずに感じ、感じつつ汝に負う。汝は、本性的な始まりの理解を超えて、私に、本性を喜ばせる理解を分け与えるからである。
De Trinitate libri XII 12.53.7
Et cum te meis ignorans intelligam, et intelligens venerer: nec ego in tuis rebus fidem omnipotentiae tuae laxabo, quia nesciam; ut sensus meus originem Unigeniti tui occupet, et sibi subdat, et aliquid in me sit, quod ego ultra et Creatorem et Deum meum tendam.
PL 10, 468Aそして、私が自分のことについて無知でありながら汝を理解し、理解しつつ崇敬する以上、私は、知らないという理由で、汝のことがらにおける汝の全能への信仰を緩めて、私の理解が汝の独り子の起源を占めて自分に従わせ、私のうちに、私の創造者、私の神をも越えて私が伸ばす何かがある、というようなことにはしない。