De Trinitate libri XII 8.55.1
Alius habitans, alius habitatio; perfectus uterque Deus. --Tenuit autem etiam in hoc Apostolus fidei suae legem, ut corporaliter in Christo inhabitare plenitudinem divinitatis doceret: ne ad unionem impiam fidei sermo decideret, nec ad alterius naturae intelligentiam furor irreligiosus erumperet.
PL 10, 277B住む者は別であり、住まいも別である。両者はともに完全な神である。――使徒はここでもまた自らの信仰の法を保った。神性の充満がキリストのうちに体をもって宿ることを教えたのは、信仰の言葉が不敬虔な合一へと落ち込むことのないように、また不敬虔の狂気が、別の本性の理解へと噴き出すことのないようにするためである。
De Trinitate libri XII 8.55.2
Habitans enim in Christo plenitudo divinitatis corporaliter, nec singularis nec separabilis est: dum nec se patitur a corporali plenitudine corporalis plenitudo discerni, nec habitans divinitas ea ipsa intelligi potest esse divinitatis habitatio.
PL 10, 277Bキリストのうちに体をもって宿る神性の充満は、単独でも分離しうるものでもない。体的な充満は、自らが体的な充満から区別されることを許さず、宿る神性が、まさにその神性の住まいと理解されることもありえないからである。
De Trinitate libri XII 8.55.3
Atque ita Christus est, ut corporaliter plenitudo divinitatis in Christo sit; sic vero in Christo sit divinitatis corporaliter plenitudo, ut in eo inhabitans plenitudo non aliud intelligatur esse quam Christus.
PL 10, 277Bこうして、キリストは、神性の充満がキリストのうちに体をもってあるような者である。しかも、神性の充満がキリストのうちに体をもってあるのは、そこに宿る充満がキリスト以外の別のものとは理解されないような仕方においてである。
De Trinitate libri XII 8.55.4
Furare quas voles verborum occasiones, et irreligiosi ingenii aculeos excita. Ementire saltem cujus plenitudo divinitatis in Christo inhabitet corporaliter. Est enim Christus, est et inhabitans in eo divinitatis corporaliter plenitudo.
PL 10, 277C汝は、望む限りの言葉の機会を盗むがよい。不敬虔な才知の針を掻き立てるがよい。せめて、誰の神性の充満がキリストのうちに体をもって宿るのかを、偽ってみるがよい。キリストがいる。そして、彼のうちに宿る神性の体的な充満もいるのである。