ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XLIII 第XI巻 第XLIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 427B · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 11.43.1

1

Subjectionem prave intelligentes coercentur. --Et in eo quidem quanta furoris haeretici stultitia est, desperare id Deo, quod humanis suis spebus blandiatur; ut quod in homine Deus potens sit, id in se ipso efficiendo infirmus sit?

PL 10, 427B

服従を誤って理解する者たちは、抑えられる。――ここで、異端の狂気の愚かさはどれほどか。自分たちの人間としての希望を満たすものを、神には望みえないものとし、人において神が力あるものであることを、自らにおいて成し遂げるとなると弱い者だ、とするとは。

De Trinitate libri XII 11.43.2

2

Nec sermo istud, nec sensus rationis capax loquitur, ut naturali quadam necessitate ad consulendum nobis obnoxius Deus, sibi nihil afferre beatitudinis possit: non quod profectu egeat, qui imperturbatae naturae virtutisque sit, sed quia per dispensationem et sacramentum magnae pietatis, qui Deus est, et homo est, impotens sibi sit hoc se totum praestare, quod Deus est; cum nobis non ambigue indulturus sit id quoque nos esse, quod non sumus.

PL 10, 427C

聖書の言葉も、理を受け入れうる理解も、こうは語らない。すなわち、ある種の本性的な必然によって、我々のために配慮するよう神が従属し、自らには幸いを何ももたらしえない、ということである。乱されない本性と力を持つ者が、進展を必要とするからではなく、経綸と大いなる敬虔の秘義によって、神であり人である者が、神であるところのものを自らに全体として与えることができない、ということである〔non quod … sed quia … の二節が、語られない内容に含まれるのか、ヒラリウスの皮肉な言い換えなのかは定かでない〕。しかも彼は、我々が、我々でないものであることをも、疑いなく許すであろうのに。

De Trinitate libri XII 11.43.3

3

Vitae enim humanae atque mortis finis est resurrectio: et certissimum militiae nostrae stipendium est incorrupta aeternitas, non ad poenae perseverantiam manens, sed ad perpetuae gloriae fructum jucunditatemque non desinens.

PL 10, 428A

人の命と死の終わりは復活だからである。我々の従軍の最も確かな報酬は、朽ちない永遠であり、それは罰の持続へととどまるのではなく、永続する栄光の実りと喜びへと尽きることなくとどまる。

De Trinitate libri XII 11.43.4

4

Cum igitur haec nostra terrenorum corporum origo in habitum naturae potioris excedat, et conformis gloriae dominici corporis fiat; Deus in forma servi repertus, licet jam glorificatus in corpore sit secundum quod in forma servi est, tamen conformis Deo non erit; ut qui nobis formam glorificati corporis sui tribuet, ipse corpori suo nihil ultra possit quam nobis ac sibi sit in commune praestare?

PL 10, 428A

したがって、地上の体としての我々のこの起源が、より優れた本性の姿へと超え出て、主の体の栄光と同じ形になるなら、僕の形において見いだされた神は、僕の形にあるというその点ですでに体において栄光化されているとしても、神と同じ形にはならないというのか。我々に自らの栄光化された体の形を与える者自身が、自らの体には、我々と自らとに共通に与える以上のことができないというのか。

De Trinitate libri XII 11.43.5

5

Hoc enim quod dictum est: Tunc subjectus erit illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor., XV, 28) ; plerique haereticorum ita affirmant: ut idcirco subjiciendus sit Deo patri Filius, ut Pater per subjectionem Filii Deus sit omnia in omnibus; tamquam et adhuc perfectio Deo desit, quam per filii subjectionem sit adepturus: absolutae itaque ac beatae divinitatis inops intelligendus, si Deus esse omnia in omnibus per provectionem temporum consequetur.

PL 10, 428B

「そのとき彼は、万物を彼に服従させた者に服従するであろう。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:28)と言われていることを、異端者の多くはこう主張する。すなわち、子が父なる神に服従させられるべきであるのは、子の服従によって父が、神としてすべてにおいてすべてとなるためであり、なお神には完全さが欠けていて、子の服従によってそれを得ようとしているかのようだ、と。したがって、時が進むことによって神がすべてにおいてすべてとなることを得るのなら、神は完全で幸いな神性を欠く者と解されねばならない、と。