ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XIV 第I巻 第XIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 35C · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 1.14.1

1

Christi fides et mortis metum et vitae tollit taedium. --In hoc ergo conscio securitatis suae otio mens spebus suis laeta requieverat: intercessionem mortis hujus usque eo non metuens, ut etiam reputaret in vitam aeternitatis.

PL 10, 35C

キリストへの信仰は、死の恐れも生の倦怠も取り除く。――こうして、自分の安全を自覚するこの安らぎのうちに、心は自分の希望を喜んで憩っていた。この死の介入を、それが永遠の生命へ至ると考えるほどに、恐れなかった。

De Trinitate libri XII 1.14.2

2

Vitam autem hujus corporis sui non modo non molestam sibi aut aegram arbitrabatur, ut eam quod pueritiae litteras, quod aegris medicinam, quod naufragis natatum, quod adolescentibus disciplinam, quod militiam esse crederet imperaturis: rerum scilicet praesentium tolerantiam, ad praemium beatae immortalitatis proficientem.

PL 10, 36A

また自分の体の生を、自分にとって煩わしくも病んだものとも思わないばかりか、それを、子供にとっての文字、病人にとっての薬、難破した者にとっての泳ぎ、若者にとっての教え、指揮を執るはずの者にとっての軍務のようなものと信じていた。すなわち、現在の事柄への忍耐であり、それが幸いなる不死の報いへ向かって進むのである。

De Trinitate libri XII 1.14.3

3

Quin etiam id, quod sibi credebat, tamen per ministerium impositi sacerdotii etiam caeteris praedicabat, munus suum ad officium publicae salutis extendens.

PL 10, 36A

それどころか、自分が信じていたことを、課せられた司教職の務めを通して他の人々にも宣べ伝え、自分の務めを公共の救いの職務にまで広げていた。