De Trinitate libri XII 4.35.1
Qui propheta Filium et Deum doceat, et a Patre secernat. Filii cur pater Deus sit. --Tenes dictum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: atque utinam recte teneres. Sed secundum sensum tuum dicti prophetici quaero rationem.
PL 10, 121Cどの預言者が、子を教え、神と教え、父から区別するか。子にとって父はなぜ神であるか。――汝は「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」という言葉を握っている。汝が正しく握っていればよいのだが。だが、汝の理解に従って、預言の言葉について、私はその理を問う。
De Trinitate libri XII 4.35.2
Ait enim in psalmis: Unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8) . Discerne ad legentis intelligentiam unctum et ungentem: distingue te et tuus: ad quem et de quo sit sermo, demonstra. Superioribus enim dictis hic confessionis ordo subjectus est.
PL 10, 121C彼は詩篇でこう言うからである。「神よ、汝の神は汝に油を注いだ」(詩篇44:8)。読む者の理解のために、油を注がれた者と注ぐ者を区別せよ。「汝」と「汝の」を区別し、語りが誰に向けられ誰についてなのかを示せ。この告白の順序は、先に語られたことに続いているからである。
De Trinitate libri XII 4.35.3
Dixerat namque: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis tuae, virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem (Ibid., 7) . Nunc quoque his adjecit: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus.
PL 10, 122A彼はこう言っていた。「神よ、汝の座は世々限りなく、汝の統治の正しさの杖は、汝の国の杖である。汝は義を愛し、不義を憎んだ」(詩篇44:7)。今もまたこれらに付け加えた。「それゆえ、神よ、汝の神は汝に油を注いだ」。
De Trinitate libri XII 4.35.4
Deus ergo regni aeterni, ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis, a Deo suo unctus est. Numquid intelligentiam nostram aliqua saltem nominum intervalla confundunt?
PL 10, 122Aそれゆえ、永遠の国の神は、愛された義と憎まれた不義のゆえに、自らの神によって油を注がれた。我々の理解を、名の何らかの隔たりでも混乱させるだろうか。
De Trinitate libri XII 4.35.5
Nam discretio tantum personae in te et tuus posita est, in nullo tamen naturae distincta confessione. Tuus enim relatum est ad auctorem, te vero ad ejus qui ex auctore est significationem.
PL 10, 122A「汝」と「汝の」に置かれているのは位格の区別だけであり、本性の告白の区別はどこにもない。「汝の」は源に関係づけられ、「汝」は源から出た者の示しに関係づけられるからである。
De Trinitate libri XII 4.35.6
Est enim Deus ex Deo, propheta eodem ordine confitente: Unxit te, Deus, Deus tuus. Non est autem ante innascibilem Deum Deus ullus, ipso dicente: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intelligatis quoniam ego sum, et ante me non est alius Deus, et post me non erit (Esa. XLIII, 10) .
PL 10, 122A神は神から出た神である。預言者が同じ順序で告白している。「神よ、汝の神は汝に油を注いだ」。そして、生まれざる神の前に、いかなる神もいない。彼自身が言うとおりである。「汝らは私の証人であれ、私も証人である、と主なる神は言う、また私が選んだ私の僕も。汝らが知り、信じ、理解するために。私はある者であり、私の前に他の神はなく、私のあとにもない」(イザヤ43:10)。
De Trinitate libri XII 4.35.7
Ejus igitur, qui sine initio est, demonstrata est dignitas; et ejus qui ex innascibili est, honor conservatus est: Unxit te, enim Deus, Deus tuus. Id enim, quod ait tuus, ad nativitatem refertur, caeterum non perimit naturam (Vide lib. XI, n. 18, etc.) .
PL 10, 122Bそれゆえ、初めなき者の尊厳は示され、生まれざる者から出た者の栄誉は保たれた。「神よ、汝の神は汝に油を注いだ」とあるからである。「汝の」と言うのは誕生に関係づけられるのであって、しかし本性を消し去るものではない(第11巻第18節以下を見よ)。
De Trinitate libri XII 4.35.8
Et idcirco Deus ejus est, quia ex eo natus in Deum est. Non tamen per id, quod Pater Deus est, non et Filius Deus est: Unxit enim te, Deus Deus tuus: designata videlicet et auctoris, et ex eo geniti significatione, uno eodemque dicto utrumque illum in naturae ejusdem et dignitatis nuncupatione constituit.
PL 10, 122Bそしてそれゆえに、彼は彼の神である。神から神として生まれたからである。だが、父が神であることによって、子が神でないことにはならない。「神よ、汝の神は汝に油を注いだ」と言われているからである。すなわち、源と、彼から生まれた者との示しが明らかにされたうえで、一つの同じ言葉によって、両者を、同一の本性と尊厳の名のもとに立てているのである。