ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput XXV 第III巻 第XXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 93C · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 3.25.1

1

Stultitia sapiens fidelium. --Et idcirco Apostolus sciens naturae humanae imperfectam cogitationem hoc solum putare in veri ratione esse quod saperet, ait non in sermone se sapientiae praedicare, ne praedicationis suae inanis esset assertio.

PL 10, 93C

信じる者たちの知恵ある愚かさ。――それゆえ使徒は、人間の本性の不完全な思考が、自らが知ることだけを真理の理のうちにあると考えるのを知って、自らは知恵の言葉によって宣べ伝えるのではないと言った。自らの宣教の主張が空しくならないためである。

De Trinitate libri XII 3.25.2

2

Ac ne stultitiae esse praedicator existimaretur, adjecit, verbum crucis stultitiam esse pereuntibus: quia eam solam infideles prudentiam crederent esse, quam saperent; et cum nihil nisi intra infirmitatis suae saperent naturam, eam, quae sola Dei perfecta sapientia est, putarent esse stultitiam; per quod in ea ipsa infirmis sapientiae suae opinione desiperent.

PL 10, 93C

また、愚かさの宣教者と見なされないように、十字架の言葉は滅びる者には愚かさであると付け加えた。不信仰な者たちは、自らが知る知恵だけを賢さと信じるであろうし、自らの弱さの本性の内側のことしか知らないので、神の唯一の完全な知恵であるものを愚かさと考えるであろうから。そのことによって、まさにその知恵において、自らの知恵という見解のゆえに、弱った者として愚かになるのである。

De Trinitate libri XII 3.25.3

3

Ergo quidquid pereuntibus stultitia est, hoc iis qui salvantur Dei virtus est: quia nihil naturalis sensus sui infirmitate moderantur, sed divinae potestatis efficientiam secundum infinitatem coelestis virtutis expendunt.

PL 10, 94A

それゆえ、滅びる者にとって愚かさであるものは、救われる者にとっては神の力である。彼らは自らの本性的な理解の弱さによっては何も律せず、神の権力の作用を、天の力の無限に従って量るからである。

De Trinitate libri XII 3.25.4

4

Et idcirco sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium Deus improbat, quia per opinionem stultitiae humanae credentibus salus tribuitur: dum et infideles, quae extra sensum suum sunt, stulta esse decernunt, et fideles potestati ac virtuti Dei omnia largiendae sibi salutis suae sacramenta permittunt.

PL 10, 94A

そしてそれゆえ、神は知恵ある者たちの知恵と理解ある者たちの理解を退ける。人間の愚かさという見解を通して、信じる者たちに救いが与えられるからである。不信仰な者たちは、自らの理解の外にあることを愚かだと定め、信じる者たちは、自らに与えられるべき救いの秘義のすべてを、神の権力と力に委ねる。

De Trinitate libri XII 3.25.5

5

Non ergo sunt stulta quae Dei sunt; sed humanae naturae insipiens prudentia est, quae a Deo suo aut signa aut sapientiam ad fidem postulet.

PL 10, 94A

したがって、神のものは愚かではない。むしろ愚かなのは、自らの神に、しるしか知恵を、信仰のために求める人間本性の賢さである。

De Trinitate libri XII 3.25.6

6

Et Judaeorum quidem est postulare signa; quia in Dei nomine per legis familiaritatem non admodum rudes, crucis scandalo commoventur. Graecorum autem est sapientiam poscere, quia gentili ineptia humanaque prudentia rationem sublati in crucem Dei quaerant.

PL 10, 94B

そして、しるしを求めるのはユダヤ人のすることである。律法に親しんでいるので、神の名についてはさほど無知でもなく、十字架のつまずきに動揺するからである。ギリシア人が知恵を求めるのは、異教の愚かさと人間の賢さによって、十字架に上げられた神の理を尋ねるからである。

De Trinitate libri XII 3.25.7

7

Quae quia secundum sensum naturae infirmis occulta in sacramento sit; fit stultitia infidelis: cum quod naturaliter mens imperfecta non concipit, id extra prudentiae causam esse decernat.

PL 10, 94B

これは、本性の理解によれば弱き者たちには秘義のうちに隠されているので、不信仰な愚かさとなる。不完全な精神が本性的に思い描けないことを、賢さの問題の外にあると決めつけるからである。

De Trinitate libri XII 3.25.8

8

Sed ob hanc imprudentem mundi sapientiam, quae per Dei sapientiam Deum ante nescivit, id est, per hanc magnificentiam mundi ac tam sapienter instituti opificii ornatum, creatoris sui non est venerata sapientiam; placuit Deo praedicatione stultitiae salvos facere credentes, id est, crucis fide aeternitatem mortalibus provenire: ut confusa humanae sententiae opinione, ibi salus reperiretur, ubi creditur esse stultitia.

PL 10, 94B

しかし、この世界の無分別な知恵は、神の知恵を通して神を先に知らなかった。すなわち、この世界の壮麗さと、これほど賢く整えられた造営物の装飾を通して、自らの創造者の知恵を崇めなかった。それゆえ神は、愚かさの宣教によって信じる者たちを救うことをよしとした。すなわち、十字架への信仰によって、永遠が死すべき者たちにもたらされることである。人間の見解の意見が混乱させられて、愚かさと信じられているところに救いが見いだされるためである。

De Trinitate libri XII 3.25.9

9

Christus enim qui stultitia gentibus et Judaeis scandalum est, Dei virtus Deique sapientia est: quia quae sensu humano infirma in Dei rebus et stulta existimantur, haec prudentiae virtutique terrenae, et sapientiae et potestatis veritate praecellant.

PL 10, 94C

実際、異邦人には愚かさ、ユダヤ人にはつまずきであるキリストは、神の力であり神の知恵である。人間の理解によれば神のことがらにおいて弱く愚かと見なされるものが、地上の賢さと力に対して、知恵と権力の真実において勝るからである。