De Trinitate libri XII 11.44.1
Deo pleno nil deest, nil accedit. --Ac mihi quidem Deum sola veneratione intelligenti, non minus his respondere impium videtur, quam adesse; et de natura, quae humani sensus conceptionem excedat, verbis quorum adhuc significatio angustior quam intelligentia sit, enuntiare se posse confidere ac primum ambigere, desitne quid Deo, an plenus ipse sit, vel pleno jam pleniorem esse reliquum sit.
PL 10, 428C充満した神には何も欠けず、何も加わらない。――私は、神をただ崇敬によって理解する者として、これらに答えることは、これらに与することに劣らず不敬虔だと思う。また、人間の理解の把握を超える本性について、意味がなお理解より狭い言葉で言い表せると信じ、まず、神に何かが欠けているのか、それとも神自身が充満しているのか、あるいは、すでに充満した者よりさらに充満することが残されているのか、と疑うことも〔et de natura … ambigere は impium videtur の第二の主語と取った〕。
De Trinitate libri XII 11.44.2
Quod si Deus, cui non aliunde est quod Deus semper est, profectum habeat, ut plus sit aliquando; non potest tamen ad id pervenire, ne sibi nihil desit: quia cui naturae profectus est reliquus, numquam intelligitur sine aliquo incremento residuo profecisse; dum natura ad profectum spectans, proficiens licet semper, semper tamen pateat ad profectum.
PL 10, 429Aもし、神が、神であることが他から来るものではなく常にそうである神が、進展を持ち、ときにより多くなるとしても、それでも、何も欠けないという状態に至ることはできない。進展が残されている本性は、何らかの増加が残ることなしに進展したとは決して解されず、進展に向かう本性は、常に進展しつつあっても、常に進展へと開かれているからである。
De Trinitate libri XII 11.44.3
Quod autem in plenitudine perfecta manet, semperque est, non sibi reliquit ut plenius sit: quia accessionem plenitudinis plenioris perfecta plenitudo non capiat. Et haec quidem de Deo ita opinandi piae intelligentiae species est, Deo nihil deesse, plenumque esse.
PL 10, 429A他方、完全な充満のうちにとどまり、常にあるものは、より充満することを自らに残さない。完全な充満は、より充満した充満の付加を受け入れないからである。神についてこう考えることが、敬虔な理解の姿である。神には何も欠けず、充満している、と。