De Trinitate libri XII 5.25.1
Occurritur haereticis Filium Deum verum negantibus. Filius hoc est vere quod natus est. --Tempus jam nunc est, ut quod pie et religiose lex docuit, non impie furto haereticae stultitiae praedicari sinamus, quae Dei filium negatura sic coepit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) .
PL 10, 145C神の子が真の神であることを否む異端者たちに立ち向かう。子は、生まれたそのものとして真に存在する。――今や、律法が敬虔に、信心深く教えたことを、異端の愚かさが不敬虔にも盗んで宣べ伝えるままにしておくべきではない時である。その愚かさは、神の子を否もうとして、こう始めた。「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一である」(申命記6:4)。
De Trinitate libri XII 5.25.2
Et quia impietas ejus periclitaretur in nomine, cum Deum et Deum lex esset locuta; ut naturam nominis per auctoritatem dicti prophetici negaret, adjecit, Benedicent te Deum verum (Esai. LXV, 16) : ut per id unum Deum locuta lex esset, essetque in filio Dei Deo nomen potius quam veritas, uno tantum vero Deo intelligendo.
PL 10, 145C神と神を律法が語った以上、その名において不敬虔が危うくなるので、預言の言葉の権威によって名の本性を否むために、こう付け加えた。「彼らは真の神である汝を祝福する」(イザヤ65:16)。それにより、律法は唯一の神を語ったのであり、神の子なる神には真理よりも名があるにすぎず、唯一の真の神だけが理解されるべきだ、というわけである。
De Trinitate libri XII 5.25.3
Et forte contradicere nos dictis tuis, o stulte, arbitraris, ut negemus unum Deum verum. Non plane negamus secundum te ( id est, sicuti tu) confitendo. Haec enim fides nostra, haec conscientia, hic sermo est. Sed intelligimus Deum unum, et eumdem Deum verum.
PL 10, 146Aそして汝はおそらく、愚かな者よ、我々が汝の言葉に反対して、唯一の真の神を否むのだと考えている。だが我々は決して否まない。汝に従って(すなわち「汝がするように」)告白するのである。これが我々の信仰であり、我々の自覚であり、我々の言葉だからである。しかし我々は、唯一の神を、同じく真の神と理解する。
De Trinitate libri XII 5.25.4
Nec confessio nostra periclitatur in nomine, quae in natura Filii unum et verum Deum praedicat. Disce confessionis tuae intelligentiam, et unum ac verum Deum cognosce, ut unum ac verum Deum pie praedices.
PL 10, 146A我々の告白は、名において危うくなるものでもない。それは子の本性において、唯一の真の神を宣べるからである。汝の告白の意味を学び、唯一の真の神を知れ。唯一の真の神を敬虔に宣べるために。
De Trinitate libri XII 5.25.5
Rapis enim ad impietatem tuam religionis nostrae professionem: et quod est negas, dum quod est non negas. Sic stultam sapientiam fallis, ut veritatem perimas specie veritatis. Unum verum Deum confiteris, ut unum verum Deum deneges.
PL 10, 146A汝は、我々の信仰の告白を、自らの不敬虔へとさらっていく。在るものを否みながら、在るものを否まずにいる。こうして愚かな知恵を欺き、真理の見かけによって真理を滅ぼす。唯一の真の神を告白するのは、唯一の真の神を否むためである。
De Trinitate libri XII 5.25.6
Professio enim tua sic putatur pia, quod magis impia est; sic vera quod falsa est. Sic a te unus et verus Deus praedicatur, ut non sit. Negas enim Dei filium Deum verum, cum tamen Deum non neges; Deum tamen non natura confitendo, sed nomine.
PL 10, 146B汝の告白は敬虔と思われているが、それだけいっそう不敬虔であり、真と思われているが、そのじつ偽りである。汝の宣べ方では、唯一の真の神は、宣べられながら存在しないことになる。汝は神の子を真の神と否むのに、神を否まない。ただし、神を本性によってではなく、名によって告白することによってである。
De Trinitate libri XII 5.25.7
Si nativitas ejus, nominis potius est quam veritatis, potes auferre nomini veritatem: si autem vere Deus natus est, quaero quomodo possit non vere esse quod natus est?
PL 10, 146B彼の誕生が、真理よりも名に属するなら、汝は名から真理を取り去ることができる。しかし神が真に生まれたなら、生まれたものが真に存在しないということが、どうしてありえようか、私は問う。
De Trinitate libri XII 5.25.8
Aut nega esse, ne sit; aut si est, quomodo quod est non erit, cum quod est non possit esse, ut non sit? Ac de nativitate quidem mox erit sermo.
PL 10, 146B存在しないようにするために、存在を否んでみよ。あるいは存在するなら、存在するものが、存在しないものでありえないのに、どうして存在しなくなるだろうか。だが誕生についての議論は、まもなく行われる。
De Trinitate libri XII 5.25.9
Interim tamen de veritate naturae Dei impietatem mendacii tui prophetica confessione convincam; ita tamen, ut unum et verum Deum praedicari a nobis, neque Sabellii haeresis ipsum Patrem sibi et Filium professa praesumat, neque tu veritatem de filio Dei unum tantum Deum verum praedicans mentiaris.
PL 10, 146Cさしあたり、神の本性の真理については、汝の偽りの不敬虔を、預言の告白によって論駁しよう。ただしそれは、父自身を自らにとっての子でもあると告白したサベリオスの異端が、唯一の真の神が我々によって宣べられていることを自分の説であるかのように取り込むこともなく、また汝が、ただ唯一の真の神だけを宣べて、神の子についての真理を偽ることもないように、である。