De Trinitate libri XII 12.43.1
Mundi condendi velut minister creatus perperam obtenditur. --Aut forte velis id, quod in opera creatur, ita intelligi oportere, ut propter opera sit creatum: id est, ut Christus causa efficiendorum operum sit creatus, ut ipse servus potius et operator mundi maneret, non Dominus gloriae natus esset; et ad ministerium efficiendi saeculi crearetur, non etiam semper esset filius dilectionis et rex saeculorum?
PL 10, 459B世界を造るための、いわば奉仕者として造られたという主張は、誤ってなされている。――あるいは汝は、「業のために造られる」ということを、業のために造られたと理解すべきだと望むのかもしれない。すなわち、キリストは為されるべき業のために造られ、彼自身は世界の僕、また働き手としてとどまり、栄光の主として生まれたのではなく、世を作る奉仕のために造られ、つねに愛の子であり世々の王であるのではない、というのか。
De Trinitate libri XII 12.43.2
Sed quamquam hunc impiissimum sensum tuum intelligentia communis exstinguat; quia aliud sit in initium viarum Dei et in opera creari, aliud ante saecula nasci: tamen hic idem locus, ne propter operationem mundi Dominum Christum creatum esse mentireris, occurrit, cum Deum patrem effectorem atque operatorem universitatis ostendit.
PL 10, 460Aしかし、汝のこの極めて不敬虔な理解を、共通の理解が消し去るとしても、すなわち神の道の初めとして、また業のために造られることと、世々の前に生まれることとが別であるからだが、それでも、汝が世界の働きのために主キリストが造られたと偽らないように、同じこの箇所が、父なる神を万有の作者、働き手として示すとき、出会うのである。
De Trinitate libri XII 12.43.3
Tuto id quidem, quia ei qui pararet omnia adesset ipse componens. Sed cum Scriptura omnis creatorem mundi Dominum Jesum Christum esset locutura; nunc tamen Sapientia; ad enecandam impietatis occasionem, et fabricatorem mundi Deum patrem professa est, neque se fabricanti docuit afuisse, quippe cum adesset etiam praeparanti: et cum Pater pararet, et Sapientia cum parante componeret, adessetque etiam praeparanti; per id ipsum in ea quae propter opera creata esse intelligeretur, quia aeternae praeparationi futurorum operum adfuisset, neque Scripturam mendacem constitueret, quia cum parante componeret.
PL 10, 460Aこれは安全である。すべてを備える者のもとに、共に組み立てる者自身がいたからである。しかし聖書全体が主イエス・キリストを世界の創造者と語ろうとしているのに、いま知恵は、不敬虔の機会を殺すために、父なる神を世界の製作者と告白し、自分が製作する者のもとにいなかったとは教えなかった。備える者のもとにさえいたのだから。父が備え、知恵が備える者と共に組み立て、備える者のもとにもいたということによって、業のために造られたと理解されるのは、永遠の備えにおいて、これから起こる業のもとにいたからだと理解され、また、備える者と共に組み立てたのだから、聖書を偽りとすることもない〔per id ipsum 以下は構文が崩れているらしく、意を取って訳した〕。