ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XLVIII 第VI巻 第XLVIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 195C · 10 sectiones

De Trinitate libri XII 6.48.1

1

Ad salutem animae eadem a caeco jam vidente postulatur. --Caeco a nativitate Dominus visum indulserat, et naturae damnum naturae Dominus exemerat.

PL 10, 195C

魂の救いのために、すでに見えるようになった盲人から、同じことが求められる。――主は、生まれつきの盲人に視力を与え、本性の損なわれを、本性から取り去った。

De Trinitate libri XII 6.48.2

2

Et quia caecus hic ad gloriam Dei natus fuerat, ut in Christi opere Dei opus posset intelligi, non exspectata ab eo fuit fides confessionis: sed qui in receptis oculis auctorem tanti sibi muneris nesciebat, meruit hoc postea ut fidem disceret.

PL 10, 195C

そして、この盲人は、神の栄光のために生まれ、キリストの業において神の業が理解されうるようになっていたので、彼からは告白の信仰が期待されなかった。目を受けたとき、これほどの賜物の授与者を知らなかった彼は、のちに、信仰を学ぶことにふさわしくされた。

De Trinitate libri XII 6.48.3

3

Non enim caecitatis depulsio vitae aeternitatem afferebat. Ob quod Dominus jam sanum, et de synagoga ejectum interrogat dicens: Tu credis in filium Dei (Joan. IX, 35) ?

PL 10, 195C

実際、盲目の除去は、命の永遠をもたらすものではなかった。それゆえ主は、すでに癒され、会堂から追放された彼に尋ねる。「汝は神の子を信じるか」(ヨハネ9:35)。

De Trinitate libri XII 6.48.4

4

Ne damnum sibi putaret esse, se carere synagoga, cui immortalitatem fides haec confessa redhiberet.

PL 10, 195C

会堂を失うことを、彼が損失と思わないためである。この告白された信仰が、彼に不死を返すのだから。

De Trinitate libri XII 6.48.5

5

Et cum ille incertus etiamnum respondisset, Quis est, Domine, ut credam in eum (Ibid. 36) ? ignorationem ejus, quem post oculorum recuperationem tantae fidei intelligentia munerabatur, nolens manere, ita ait: Et vidisti eum, et qui tecum loquitur, ipse est (Ibid. 37) .

PL 10, 196A

そして、彼がなお確信のないまま、「主よ、その者は誰であるか。私がその者を信じるために」(ヨハネ9:36)と答えたとき、目の回復ののち、これほどの信仰の理解をもって報いようとしていたその者の無知がとどまることを望まず、主はこう言った。「汝は彼を見ており、汝と語っている者こそ、その者である」(ヨハネ9:37)。

De Trinitate libri XII 6.48.6

6

Numquid ab hoc sicut a caeteris Dominus, qui orabant sanitates, confessionem fidei ad salutem merendam reposcit? Non utique.

PL 10, 196A

では、主は、癒しを祈る他の者たちにするように、この者にも、救いを得るための信仰の告白を、再び求めるのか。当然そうではない。

De Trinitate libri XII 6.48.7

7

Nam haec jam ad caecum videntem locutus est; sed ob id tantum, ut responderet ille: Credo Domine (Ibid. 38) ; quia responsionis fides non caecitatis sanitatem esset allatura, sed vitae. Et virtutem dicti hujus diligenter retractemus.

PL 10, 196A

実に、これは、すでに見えるようになった盲人に語られた。だが、彼が「主よ、私は信じる」(ヨハネ9:38)と答えるためだけにである。なぜなら、その応答の信仰がもたらすのは、盲目の癒しではなく、命だからである。そしてこの言葉の力を、注意深く再検討しよう。

De Trinitate libri XII 6.48.8

8

Interrogat Dominus, Tu credis in filium Dei? Si utique sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio; dictum fuisset, Tu credis in Christum?

PL 10, 196A

主は尋ねる。「汝は神の子を信じるか」。もし、キリストのいかなる告白であれ、それだけが信仰の完成であったなら、「汝はキリストを信じるか」と言われていたはずである。

De Trinitate libri XII 6.48.9

9

Sed quia haereticis pene omnibus hoc nomen in ore esset futurum, ut Christum confiterentur, et filium tamen negarent; id quod Christo proprium est ad fidem poscitur, id est, ut credatur in Dei filium.

PL 10, 196B

だが、ほとんどすべての異端者が、キリストを告白しつつ子を否むという名を、口にすることになるため、キリストに固有のことが、信仰のために求められる。すなわち、神の子を信じることである。

De Trinitate libri XII 6.48.10

10

Credidisse autem in Dei filium quid proficit, si credatur in creaturam; cum a nobis fides in Christo, non creaturae Dei, sed filii postuletur?

PL 10, 196B

だが、被造物を信じるなら、神の子を信じたことに何の益があるのか。我々に、キリストにおける信仰が、神の被造物ではなく、子への信仰として求められているのに。