De Trinitate libri XII 8.14.1
Verum Christi corpus in hoc Sacramento percipimus. -- Non est humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum (V. lib. IV, n. 14) : neque per violentam atque imprudentem praedicationem; coelestium dictorum sanitati, alienae atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas est.
PL 10, 257C我々は、この秘義においてキリストの真の体を受ける。――神の事柄について、人間の理解や世の理解によって語ってはならない(第4巻第14節を見よ)。また、暴力的で無思慮な宣べ伝えによって、天の言葉の健全さから、異質で不敬虔な理解のためのねじ曲げを絞り出してはならない。
De Trinitate libri XII 8.14.2
Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus: et tum perfectae fidei officio fungemur. De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stulte atque impie dicimus.
PL 10, 257C書かれたことを読み、読んだことを理解しよう。そのとき初めて、我々は完全な信仰の務めを果たすことになる。我々のうちにあるキリストの本性的な真実について我々が語ることは、彼から学んだのでなければ、愚かに、不敬虔に語られていることになる。
De Trinitate libri XII 8.14.3
Ipse enim ait, Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 56, 57) . De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus.
PL 10, 257C彼自身がこう言っている。「私の肉はまことの食物であり、私の血はまことの飲み物である。私の肉を食べ、私の血を飲む者は、私のうちにとどまり、私もその者のうちにとどまる」(ヨハネ6:56、57)。肉と血の真実性について、疑う余地は残されていない。
De Trinitate libri XII 8.14.4
Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est?
PL 10, 257C今や、主自身の告白によっても、我々の信仰によっても、それはまことに肉であり、まことに血である。これらを受け、飲むことが、我々がキリストのうちに、キリストが我々のうちにいることをもたらす。これは真理ではないのか。
De Trinitate libri XII 8.14.5
Contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum denegant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo: dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est.
PL 10, 257Cキリスト・イエスが真の神であることを否認する者たちにとっては、確かにそれが真実でないということになるがよい。だが、彼自身は肉を通して我々のうちにおり、我々は彼のうちにいる。彼のもとで、我々がそれである当のものが、神のうちにあるからである。