ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XXVI 第VIII巻 第XXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 257C · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 8.26.1

1

In nobis est Deus, cum Christus; cum Spiritus Christi, Spiritus Dei. Filii et Patris natura una. --Haec autem idcirco sunt demonstrata necessario, ut in quamcumque se licet partem haeretica falsitas contulisset, finibus tamen atque praescripto veritatis evangelicae concluderetur.

PL 10, 257C

キリストがいるとき、神は我々のうちにいる。キリストの霊があるとき、神の霊がある。子と父の本性は一つである。――以上のことが必然的に示されたのは、異端の偽りがどの方向へ身を向けようとも、それでも福音の真理の限界と定めのうちに閉じ込められるようにするためである。

De Trinitate libri XII 8.26.2

2

Habitat enim in nobis Christus: et habitante Christo, habitat Deus. Et cum habitat in nobis Spiritus Christi; habitante tamen in nobis Spiritu Christi, non alius tamen spiritus habitat, quam Spiritus Dei.

PL 10, 257C

キリストは我々のうちに宿る。キリストが宿るとき、神が宿る。キリストの霊が我々のうちに宿るとき、キリストの霊が我々のうちに宿っていながら、神の霊以外の別の霊が宿ることはない。

De Trinitate libri XII 8.26.3

3

Quod si per Spiritum sanctum Christus in nobis esse intelligitur, hunc tamen ita Spiritum Dei, ut Spiritum Christi esse noscendum est.

PL 10, 257C

もし聖なる霊によってキリストが我々のうちにいると理解されるなら、この霊は神の霊であり、同様にキリストの霊でもあると知られなければならない。

De Trinitate libri XII 8.26.4

4

Et cum, per naturam rei natura ipsa habitet in nobis; indifferens natura Filii esse credetur a Patre, cum Spiritus sanctus, qui et Spiritus Christi et Spiritus Dei est, res naturae esse demonstretur unius. Quaero nunc igitur, quomodo non ex natura unum sunt?

PL 10, 257C

本性に属するものを通して本性そのものが我々のうちに宿るとき、聖なる霊が、キリストの霊であり神の霊でもあるものとして、唯一の本性に属するものと示されるなら、子の本性は父と異ならないと信じられるであろう。それでは私は今、問う。彼らが本性によって一つでないことが、どうしてありえようか。

De Trinitate libri XII 8.26.5

5

A patre procedit Spiritus veritatis: a Filio mittitur, et a Filio accipit. Sed omnia, quae habet Pater, Filii sunt: et idcirco qui ab eo accipit, Dei Spiritus est, sed idem et Spiritus Christi est.

PL 10, 257C

真理の霊は父から出る。子によって遣わされ、子から受ける。しかし父が持つものはすべて子のものである。それゆえ、彼から受ける者は神の霊であるが、同時にキリストの霊でもある。

De Trinitate libri XII 8.26.6

6

Res naturae Filii est ( supple, Spiritus), sed eadem res et naturae Patris est. Excitantis Christum a mortuis Spiritus est; sed idem Spiritus Christi est a mortuis excitati.

PL 10, 257C

子の本性に属するもの(「霊」を補え)である。しかし同じものが、父の本性にも属している。それはキリストを死者からよみがえらせる者の霊であるが、同時に、死者からよみがえらされたキリストの霊でもある。

De Trinitate libri XII 8.26.7

7

In aliquo differat Christi et Dei natura, ne eadem sit; si praestari potest ut Spiritus, qui Dei est, non sit et Christi.

PL 10, 257C

神の霊であるものが、キリストの霊でもないということが成り立ちうるなら、キリストの本性と神の本性は同じではないよう、何らかの点で異なるがよい〔構文が難解で、differat と ne eadem sit の関係は定かでない。反語的な譲歩と取った〕。