De Trinitate libri XII 12.13.1
Nos Dei filii facti, non nati, ideoque non sui. --Et nos quidem filii Deo, sed per facturam filii. Fuimus enim aliquando filii iracundiae (Ephes. II, 3) ; sed filii Deo per spiritum adoptionis effecti, et dici id meremur potius quam nascimur.
PL 10, 440C我々は神の子とされたのであり、生まれたのではない、したがって我々は神自身のものではない〔ideoque non sui の意味は定かでない。神から生まれた神自身の子ではない、と解した〕。――確かに我々も神の子であるが、それは作られたことによる子である。我々はかつて怒りの子であった(エフェソ2:3)。しかし養子の霊によって神の子とされたのであり、そう呼ばれるにふさわしいとされているのであって、生まれているのではない。
De Trinitate libri XII 12.13.2
Et quia omne quod fit, ante quam fiat, non fuit; nos cum filii non fuissemus, ad id quod sumus efficimur. Ante enim filii non eramus: sed post quam meruimus hoc sumus. Sumus autem non nati, sed facti; neque generati, sed acquisiti.
PL 10, 441A作られるものはすべて、作られる前には存在しなかった。我々は子でなかったのに、いまある者へと作られる。以前は子ではなかったが、それにふさわしいとされたのちに、こうなっている。我々は生まれたのではなく作られたのであり、生成されたのではなく獲得されたのである。
De Trinitate libri XII 12.13.3
Acquisivit enim sibi Deus populum (I Pet. II, 9) : et per hoc genuit. Genuisse autem Deum filios, numquam cum proprietatis significatione cognoscimus. Non enim ait: Filios meos genui et exaltavi: sed hoc tantum: Filios genui et exaltavi (Esai. I, 2) .
PL 10, 441A神は自分のために民を獲得したからである(一ペトロ2:9)。それによって生んだのである。しかし神が子らを生んだということを、我々は、固有性の表示をともなって知ることは決してない。神は「私は私の子らを生み、高めた」とは言わず、ただ「子らを生み、高めた」と言うのである(イザヤ1:2)。