De Trinitate libri XII 1.34.1
Liber XII Arianam haeresim apertius expugnat. Filium Dei ita natum esse ut semper fuerit. --Quod autem in omni genere doctrinarum observari semper meminimus, ut si qui diu tenui primum exercitatione longoque usu humilioris studii fuerint eruditi, tum jam ad rerum ipsarum, quibus imbuti sunt, experimenta mittantur; ut cum jam bene luserint bella militaturi, in militiam protrahantur; aut cum forenses lites scholaris materiae tentaverint, tunc mittantur ad tribunalium pugnas; aut cum in stagnis domesticis navim nauta intrepidus instruxerit, tunc magni et peregrini maris committatur procellis: id ipsum nos in hac maxima et gravissima totius fidei intelligentia facere curavimus.
PL 10, 47A第12巻はアレイオス派の異端をより公然と攻略する。神の子は、常に存在していたように生まれたのである。――あらゆる種類の教えにおいて、常に守られていると我々が記憶することがある。すなわち、長く、まず細やかな鍛錬と、より低い学びの長い実習によって教えられた者は、その後で、自分が教え込まれた事柄そのものの経験へと送り出される、ということである。たとえば、軍務に就こうとする者が、十分に模擬戦を戦ったのち、軍務へ引き出される。あるいは、法廷の訴訟を学校の題材で試みたのち、法廷の戦いへ送り出される。あるいは、家の池で水夫が恐れることなく船を整えたのち、大きく異郷の海の嵐にゆだねられる。これと同じことを、我々は、この最大で最も重大な信仰全体の理解において行うよう努めた。
De Trinitate libri XII 1.34.2
Namque cum antea a levibus initiis de nativitate, de nomine, de divinitate, de veritate fidem teneram imbuissemus, ac leni profectu etiam usque ad evellendas omnes haereticorum occasiones, legentium studia extulissemus; tum eos jam ad ipsam palaestram gloriosi certaminis magnique produximus: ut in quantum ad aeternae nativitatis complectendam intelligentiam humana mens communis sensus opinione deficitur, in tantum studiis divinis ad sentienda ea, quae ultra naturae nostrae opinionem sunt, niterentur; quaestionem hanc maxime dissolventes, quae saecularis sapientiae hebetudine invalescens, de Domino Jesu ratione se putet dicere: Erat quando non erat, et, Non fuit ante quam nasceretur, et, De non exstantibus factus est: ut quia nativitas eam videatur afferre causam, ut esset qui non erat, et cum non exsisteret nasceretur; per id quoque unigenitum Deum sensui temporum subdant: (quasi vero non fuisse eum aliquando, fides ipsa et ratio nativitatis ostendat) atque ideo ex eo quod non fuit, natum esse dicant, quia nativitas praestet esse quod non fuit.
PL 10, 47Aすなわち、これより前に、穏やかな入口から、誕生について、名について、神性について、真実について、柔らかな信仰を教え込み、穏やかな進歩によって異端者たちのあらゆる口実を根こそぎにするところまで、読む者たちの熱意を引き上げたうえで、そこで彼らを、栄光ある大いなる闘いの闘技場そのものへ導き出した。人間の心が、共通の理解の意見によって、永遠の誕生を包み込む理解に欠けるほどに、その分だけ、我々の本性の意見を超えることを感じ取るために、神的な熱意に努めるようにと、である。我々はとりわけ、次の問いを解きほぐす。この問いは、世俗の知恵の鈍さによって強まり、主イエスについて、理によって次のように言うと思い込む。「彼がいなかった時があった」、「生まれる前にはいなかった」、「存在しないものから作られた」と。誕生は、存在しなかったものが存在し、存在しないときに生まれる、という理由をもたらすと見えるのだから、そのことによっても、独り子なる神を時間の理解に服させるのである(あたかも、彼がかつていなかったことを、信仰そのものと誕生の理が示すかのように)。したがって彼らは、存在しなかったものから生まれたのだと言う。誕生が、存在しなかったものが存在することを与えるからである。
De Trinitate libri XII 1.34.3
Sed nos apostolicis atque evangelicis testimoniis semper Patrem, semper Filium praedicantes, non post aliqua Deum omnium, sed ante omnia esse docebimus: neque incidere in eum irreligiosae hujus intelligentiae temeritatem, ut de non exstantibus nasceretur, et non fuerit ante quam natus sit; sed ita semper fuisse, ut et natum praedicemus; ita vero natum esse, ut semper fuisse manifestemus: sitque in eo non innascibilitatis exceptio, sed nativitatis aeternitas; quia et nativitas auctorem habeat, neque careat aeternitate divinitas.
PL 10, 47Cしかし我々は、使徒と福音書の証言によって、父は常に、子は常に存在すると宣べ伝え、神が何かのあとですべてのものの神となったのではなく、すべてのものに先立って存在するのだと教えるであろう。存在しないものから生まれ、生まれる前には存在しなかったという、この不敬な理解の無謀が彼に及ぶことはなく、むしろ、常に存在していたということと生まれたということとを我々は宣べ伝え、生まれたということと常に存在していたということとを明らかにする。彼のうちには、生まれざることという例外ではなく、誕生の永遠がある。誕生には源があり、神性は永遠を欠かないからである。