De Trinitate libri XII 6.15.1
Haeresis audax, sed imprudens. In quibus aegre, in quibus facilius curetur. --Sed irreligiosos aestus suos calor haereticus non continet; et per id quod ait, non erat antequam nasceretur, id laborans, ut de non exstantibus nasceretur, id est, non a Deo patre in Deum filium vera et perfecta nativitate natus esset, in ipsa totius expositionis conclusione ad ultimum et profanissimum irreligiosi furoris sui prorupit ardorem, dicens: « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Gravis et multae difficultatis labor esset veritatem religionis adversum falsitatis impietatem tueri, si quantum audet impietas, in tantum consuleret prudenter.
PL 10, 168C異端は大胆だが思慮に欠ける。どの点で治すのが困難で、どの点でより容易か。――だが、異端の熱は、その不敬の激情を抑えず、生まれる前には存在しなかったと言うことによって、存在しないものから生まれるようにと、すなわち、神なる父から神なる子へと、真実で完全な誕生によって生まれたのではないようにと努め、全表明の結論そのものにおいて、ついには、自らの不敬な狂気の最も涜聖的な燃え上がりへと突進して、こう言った。「もし『彼自身から』、『胎から』、『父から私は出て、来た』という言葉が、彼の同一実体の一部のように、また発出を引き延ばすもののように理解されるなら、父は合成されたものとなり、分割されうるもの、変わりうるものとなり、彼らによれば体となり、彼ら自身に関わる限り、体の帰結を担う、体なき神となるであろう。」信仰の真理を、偽りの不敬に対して守ることは、もし不敬が大胆であるのと同じだけ思慮をもって考慮するのであれば、重く、多くの困難を伴う労苦であろう。
De Trinitate libri XII 6.15.2
Sed bene, quod irreligiositatis voluntas ex inopia prudentiae est. Et idcirco cum facilis sit adversum stultitiam responsio, emendatio tamen difficilis stultorum est: per quam primum et ratio intelligentiae non quaeritur, et deinceps ab intelligente intimata non capitur.
PL 10, 169Aだが幸いにも、不敬な意志は、思慮の欠乏から出ている。それゆえ、愚かさへの応答は容易であるが、愚か者たちの矯正は困難である。愚か者たちにあっては、まず理解の理が求められず、次いで、理解する者によって示されたものが受け取られないからである。
De Trinitate libri XII 6.15.3
Sed si quos timor Dei et intelligentiae ignoratio, non impietatis voluntas per stultitiae sensum detinuerit in errore, spero ut ad emendationem proclives sint; cum impietatis stultitiam absolute veritatis sit demonstratio proditura.
PL 10, 169Aだが、もし誰かを、神への畏れと理解の無知が、不敬の意志ではなく、愚かな考えによって、誤りにとどめているのなら、私は彼らが矯正へと傾くことを望む。真理の証明は、不敬の愚かさを完全に暴き出すであろうからである。