ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput LII 第VIII巻 第LII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 275A · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 8.52.1

1

Unitatem suam cum Patre quam potuit aptius Christus declaravit. --Consulens itaque humanae infirmitati Deus non incerta verborum nuditate fidem docuit.

PL 10, 275A

キリストは、父との自らの一体性を、できるかぎり適切に明らかにした。――それゆえ神は、人間の弱さに配慮し、言葉の不確かな裸のままの形ではなく、信仰を教えた。

De Trinitate libri XII 8.52.2

2

Namque cum credendi necessitatem dicti dominici auctoritas sola praestaret, tamen sensum nostrum per intelligentiam editae rationis instituit: ut id quod dixerat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , per causam ipsam unitatis expositae nosceremus.

PL 10, 275A

主の言葉の権威だけで、信じる必然性は十分にもたらされていた。それでもなお、示された理による理解によって、我々の理解を導いた。「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)と言ったことを、述べられた一体性の理由そのものによって、我々が知るようにするためである。

De Trinitate libri XII 8.52.3

3

Dicens enim se per loquentem loqui, et per operantem operari, et per judicantem judicare, et per visum videri, et per reconciliantem reconciliare, et manere se in eo qui in se maneret: quaero quo alio ad intelligentiae nostrae sensum expositionis suae uti potuerit aptiore sermone, ut unum esse intelligerentur, quam isto, quo per nativitatis veritatem, et naturae unitatem, quidquid Filius ageret ac diceret, id in Filio Pater et loqueretur et gereret?

PL 10, 275B

語る者を通して語り、働く者を通して働き、裁く者を通して裁き、見られる者を通して見られ、和解させる者を通して和解させ、自分は、自分のうちにとどまる者のうちにとどまると言っているのだから、私は問う。彼らが一つであると理解されるために、我々の理解に向けて自らの説明を、これ以上に適切な言葉で用いえただろうか。誕生の真実と本性の一体性によって、子が行い語ることは何であれ、父が子のうちで語り、行うのだと言うこの言葉以上に、である。

De Trinitate libri XII 8.52.4

4

Non est hoc itaque naturae a se alienae, neque per creationem in Deum comparatae, neque ex portione Dei in Deum natae; sed perfecta nativitate in Deum perfectum genitae divinitatis, cujus haec naturalis conscientiae fiducia est, ut dicat: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11) : et rursum: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15) .

PL 10, 275B

したがって、これは、自らから疎遠な本性のことではなく、造られることによって神の身分を得た本性のことでもなく、神の一部から神へと生まれたもののことでもない。完全な誕生によって完全な神へと生まれた神性のことである。その本性的な良心の確信は、こう言うことにある。「私は父のうちに、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:11)。また再び、「父のものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。

De Trinitate libri XII 8.52.5

5

Nihil enim ei ex Deo deest, quo operante et loquente et viso, Deus et operatur et loquitur et videtur. Non sunt duo (supple, naturis distincti ) in unius vel operatione, vel sermone, vel visu.

PL 10, 275C

神から出る何ものも、彼には欠けていない。彼が働き、語り、見られるとき、神が働き、語り、見られる。一者の働きにも、言葉にも、視覚にも、二者(「本性によって区別された」を補え)はいない。

De Trinitate libri XII 8.52.6

6

Nec solitarius Deus est, qui in operante et loquente et viso Deo, Deus et operatus et locutus et visus sit.

PL 10, 275C

働き、語り、見られる神において、神が働き、語り、見られたのであるから、その神は孤独な神ではない。

De Trinitate libri XII 8.52.7

7

Hoc Ecclesia intelligit, hoc Synagoga non credit, hoc philosophia non sapit, unum ex uno, et totum a toto, Deum et filium, neque per nativitatem Patri ademisse quod totum est, neque hoc ipsum totum non secum nascendo tenuisse.

PL 10, 275C

教会はこれを理解し、会堂はこれを信じず、哲学はこれに思い至らない。すなわち、一つの者から一つの者が、全体から全体が、神であり子である者が生まれたこと、誕生によって父から全体であるものを奪い取ったのでもなく、この全体そのものを、生まれることによって自らのもとにとどめなかったのでもないということである。

De Trinitate libri XII 8.52.8

8

Et quisquis in hac infidelitatis stultitia detinebitur, aut Judaeorum sectator, aut gentium est.

PL 10, 276A

そして、この不信仰の愚かさにとらえられる者は誰であれ、ユダヤ人の追随者か、諸国民の追随者である。