De Trinitate libri XII 12.51.1
Fides constans de aeterna Filii nativitate. --Sed nihil horum constans atque apostolica fides patitur. Scit enim in qua dispensatione temporis Christus creatus, et in qua temporum aeternitate sit natus.
PL 10, 466A子の永遠の誕生についての、揺らがない信仰。――しかし、揺らがない使徒の信仰は、これらのいずれをも許さない。キリストが、どの時の経綸において造られ、どの時の永遠性において生まれたかを、知っているからである。
De Trinitate libri XII 12.51.2
Natus autem ex Deo Deus est, et verae nativitatis in eo et perfectae generationis non ambigua divinitas est. Nihil enim in rebus Dei nisi natum et aeternum confitemur.
PL 10, 466A神から生まれた者は神であり、彼のうちには、真の誕生と完全な生成の疑いのない神性がある。我々は、神の事柄において、生まれた者、永遠なる者以外を告白しない。
De Trinitate libri XII 12.51.3
Natum autem non post aliquid, sed ante omnia: ut nativitas tantum testetur auctorem, non praeposterum aliquid in se ab auctore significet.
PL 10, 466B生まれた者であることは、何かの後ではなく、すべての前である。誕生が源である者を証しするだけで、源である者から何か逆さまのものを、自らのうちに示すことのないためである。
De Trinitate libri XII 12.51.4
Et quidem confessione communi, secunda quidem ab auctore nativitas est, quia ex Deo est; non tamen separabilis ab auctore, quia in quantum sensus noster intelligentiam tentabit nativitatis excedere, in tantum necesse est etiam generationis excedat.
PL 10, 466B確かに共通の告白では、誕生は源である者から見て第二であり、神から出るものだからである。しかし、源である者から切り離されうるものではない。我々の理解が誕生の理解を越えようと試みる分だけ、必然的に生成の理解をも越えるからである。
De Trinitate libri XII 12.51.5
Solus itaque hic pius de Deo sermo est, scire Patrem: scire et cum eo eum qui ex eo Filius. Neque sane aliud de Deo, praeter quam patrem eum esse unigeniti Dei et creatoris, docemur.
PL 10, 466Bしたがって、神についての敬虔な言葉は、ただこれだけである。父を知ること、そして父と共に、彼から出た子を知ることである。また、神について、独り子なる神であり創造者でもある者の父であること以外を、我々は教えられていない。
De Trinitate libri XII 12.51.6
Ultra se itaque infirmitas humana non tendat: et loquatur hoc solum, in quo solo ei salus est, ante carnis sacramentum in Domino Jesu Christo hoc se semper scire, quod natus est.
PL 10, 466Bそれゆえ、人間の弱さは、自らを越えて手を伸ばしてはならない。ただこれだけを語るがよい。それによってのみ自分に救いがあること、すなわち、肉の秘義の前に、主イエス・キリストについて、彼が生まれた者であることを、つねに知っている、ということを。