ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XLV 第XI巻 第XLV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 429B · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 11.45.1

1

In cogitandis Dei rebus Apostoli exemplum. --Caeterum non ignorat Apostolus, cujusmodi de Deo confessionis voce testandum sit, dicens: O profundum divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!

PL 10, 429B

神のことを考えるにあたっての使徒の範例。――もっとも使徒は、神についてどのような告白の声で証しすべきかを知らないわけではない。彼は言う。「ああ、神の富と知恵と知識の深さよ。その裁きはなんと把握しえず、その道はなんと究めがたいことか。」

De Trinitate libri XII 11.45.2

2

Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit, et retribuetur illi?

PL 10, 429B

「誰が主の理解を知ったか。誰が彼の助言者であったか。誰が先に与え、彼から報いを受けるのか。」

De Trinitate libri XII 11.45.3

3

Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. (Rom., XI, 33, etc.) Non circumscribitur Deus mente terrena (V. lib. IV, n. 14) , neque hoc sapientiae suae profundum sensu intelligentiae penetrantis attingitur, nec judicia constitutionum suarum perscrutantium ingenio apprehenduntur, nec viae cognitionis ejus investigabiles se consectantium studiis derelinquunt.

PL 10, 429B

「万物は彼から、彼を通して、彼のうちにある。彼に栄光が世々にあるように」(ローマ11:33以下)。神は地上の精神によって限定されない(第4巻第14節を見よ)。彼の知恵のこの深みは、貫き通す理解の思いによって触れられず、彼の定めの裁きは、探る才知によって捉えられず、彼を知る道は、それを追う熱意に究められないまま残される。

De Trinitate libri XII 11.45.4

4

In comprehensum profundum demersa ejus omnia sunt, nihilque de rebus ejus reperietur, nihil consectabitur. Sensum enim ejus nemo cognovit: et consilio non eguit externo.

PL 10, 429C

彼のすべては把握されない深みに沈められており、彼の事柄について何も見いだされず、何も追い切れない。彼の理解を知った者はおらず、彼は外からの助言を必要としなかったからである。

De Trinitate libri XII 11.45.5

5

De nobis autem nunc omnis hic sermo est, non etiam de eo, per quem omnia sunt, qui est magni consilii Angelus (Esai., IX, 6) , qui et ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth., XI, 25) .

PL 10, 429C

しかし今のこの言葉全体は我々についてのものであり、万物がそれを通してある者、すなわち「大いなる助言の使い」(イザヤ9:6)である者についてのものではない。彼は言った。「父のほかに子を知る者はなく、子と、子が啓示しようと望む者のほかに、父を知る者はない」(マタイ11:25)。

De Trinitate libri XII 11.45.6

6

Sed adversum imbecillas mentes nostras, et se ad definiendae circumscribendaeque naturae divinae demergentes profundum, confessione apostolicae protestationis utendum est: ne temeraria opinio aliquid sibi de Deo, praeter quam docetur, usurpet.

PL 10, 430A

しかし、我々の弱い精神に対して、また神的本性を定義し限定しようとしてその深みに沈み込む者たちに対して、使徒の証しの告白を用いなければならない。無謀な思い込みが、教えられている以上のものを神について自分に横取りしないためである。