De Trinitate libri XII 2.26.1
Humilitatem conceptionis et partus dignitas commendat. --Sed ne forte detineant scrupulosas mentium cogitationes cunae, vagitus, partus atque conceptio; reddenda est singulis Dei dignitas: ut voluntatis humilitatem potestatis ambitio praecedat, nec dignationem dignitas derelinquat.
PL 10, 67A受胎と出産の卑しさを、尊厳が推奨すること。――しかし、揺りかご、産声、出産、受胎が、心の不安な思いを引き止めることのないよう、個々のものに神の尊厳を返さねばならない。すなわち、意志のへりくだりに、権力の威光が先立ち、へりくだりを尊厳が見捨てないように。
De Trinitate libri XII 2.26.2
Videamus igitur quae sunt ministeria conceptus. Angelus Zachariae loquitur, sterili partus affertur, de incensi loco sacerdos mutus egreditur, Joannes in vocem adhuc utero matris detentus erumpit, Mariam angelus benedicit, matrem filii Dei virginem pollicetur.
PL 10, 67Aでは、受胎の務めがどのようなものか見よう。天使はザカリアに語りかけ、不妊の女に出産が告げられ、祭司は香をたく場所から口がきけなくなって出て来て、ヨハネは母の胎になお留められたまま、声を発して躍り出、天使はマリアを祝福し、おとめに、神の子の母となることを約束する。
De Trinitate libri XII 2.26.3
Illa virginitatis suae conscia difficultate facti commovetur, angelus efficientiam divinae operationis exponit; ait enim, Spiritus sanctus de super veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) .
PL 10, 67B彼女は自らの童貞を自覚し、その事の難しさに動揺する。天使は神の働きの成就を説き明かす。すなわち言う、「聖なる霊が上から汝に臨み、いと高き者の力が汝を覆う」(ルカ1:35)。
De Trinitate libri XII 2.26.4
Spiritus sanctus de super veniens virginis interiora sanctificavit, et in his spirans [quia ubi vult, Spiritus spirat (Joan. III, 8) ] naturae se humanae carnis immiscuit; et id, quod alienum a se erat, vi sua ac potestate praesumpsit: atque ut ne quid per imbecillitatem humani corporis dissideret, virtus Altissimi virginem obumbravit, infirmitatem ejus veluti per umbram circumfusa confirmans, ut ad sementivam ineuntis Spiritus efficaciam substantiam corporalem divinae virtutis inumbratio temperaret. Haec conceptionis est dignitas.
PL 10, 67B聖なる霊は上から臨み、おとめの内奥を聖化し、その中で息吹きつつ[霊は望むところに吹くからである(ヨハネ3:8)]、人間の肉の本性と自らを混じり合わせた。そして、自分とは異質であったものを、自らの力と権力によってあらかじめ取った。人間の体の弱さによって何ものも分離しないよう、いと高き者の力はおとめを覆い、その弱さを、影のように取り巻いて強め、入り来る霊の種蒔く働きに向けて、神の力の覆いが、体の実体を整えた。これが受胎の尊厳である。