De Trinitate libri XII 12.48.1
Christum ut hominem dixit Paulus factum. Dixit et creatum. --Beatam autem illam et veram conceptae intra virginem carnis nativitatem, quia tum creaturae nostrae et naturae et species nascebatur, creaturam et facturam Apostolus nominavit.
PL 10, 464Aキリストは人としては作られたと、パウロは言った。造られたとも言った。――幸いな、真の誕生、すなわちおとめの内に宿った肉の誕生を、使徒は、そのとき我々の被造物としての本性と姿が生まれていたゆえに、被造物、作られたものと呼んだ。
De Trinitate libri XII 12.48.2
Et certe cum eo (secundum eum) verae secundum hominem nativitatis hoc nomen est, cum ait: At ubi venit adimpletio temporis, misit Deus filium suum factum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege sunt redimeret, ut adoptionem filiorum consequeremur (Gal. IV, 4) .
PL 10, 464B確かに、彼と共に(すなわち「彼に従って」)、人に従う真の誕生に、この名は当てはまる。彼はこう言う、「時が満ちたとき、神はその子を、女から作られた者として、律法のもとに作られた者として遣わした。律法のもとにある者たちを贖い、我々が子らの身分を得るためである」(ガラテヤ4:4)。
De Trinitate libri XII 12.48.3
Filius itaque suus est, qui est in homine et ex homine factura; neque factura tantum, sed etiam creatura, ut dicitur: Sicut est veritas in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem eum, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis.
PL 10, 464Bそれゆえ、神の子は、人の内において、また人から、作られたものである。作られたものであるだけでなく、造られたものでもある。こう言われている、「イエスにあって真理があるとおりに、汝らは、以前の生き方に従って、欺きの欲望によって朽ちていく古い人を脱ぎ捨てよ。」
De Trinitate libri XII 12.48.4
Innovamini autem spiritu sensus vestri, et induite novum hominem eum, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 21 et seqq.) . Induendus itaque novus homo ille est, qui secundum Deum creatus est. Qui enim erat filius Dei, natus erat et filius hominis.
PL 10, 464B「汝らの理解の霊において新たにされ、神に従って造られた新しい人を着よ」(エフェソ4:21以下)。それゆえ、着るべき新しい人は、神に従って造られた者である。神の子であった者が、人の子としても生まれたからである。
De Trinitate libri XII 12.48.5
Quia non divinitatis erat nativitas, sed creatura carnis; significationem sui generis accepit novus homo, secundum natum ante saecula Deum creatus.
PL 10, 464C誕生が神性のものではなく、肉の被造物であったので、新しい人は、自分の類の表示を受けた。世々の前に生まれた神に従って造られたのである。
De Trinitate libri XII 12.48.6
Et cur secundum Deum homo novus creatus esset, ostendit secundum haec adjiciens: In justitia, et sanctitate, et veritate (Ibid. 24) . Dolus enim in eo non fuit: et factus est nobis justitia et sanctificatio, et ipse est veritas.
PL 10, 464Cなぜ新しい人が神に従って造られたのかは、続くこれらの言葉が示している、「義と聖と真理において」(エフェソ4:24)。彼のうちには偽りがなく、彼は我々のために義と聖化となり、彼自身が真理だからである。
De Trinitate libri XII 12.48.7
Hunc ergo Christum, qui secundum Deum novus homo creatur, induimur. [ Secundum Deum autem creatur: quia secundum Dei justitiam, et sanctificationem, et veritatem homo peccati nescius est creatus.]
PL 10, 464Cしたがって、我々は、神に従って新しい人として造られるこのキリストを着る。[神に従って造られるとは、神の義と聖化と真理に従って、罪を知らない人が造られたからである。]