ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput XXIV 第II巻 第XXIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 66A · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 2.24.1

1

Quae nostrae salutis causa Christus susceperit. --Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae est. Virgo, et partus, et corpus; postque crux, mors, inferi, salus nostra est.

PL 10, 66A

我々の救いのためにキリストが引き受けたこと。――すでにそれ以外のことにおいては、父の意志の経綸がある。おとめ、出産、体、そしてのち、十字架、死、冥界が、我々の救いである。

De Trinitate libri XII 2.24.2

2

Humani (Haec citat cod. can. Eccl. Rom. c. 41) enim generis causa Dei filius natus ex virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante; et sua, Dei videlicet inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit; ut homo factus ex virgine naturam in se carnis acciperet, perque hujus admixtionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus exsisteret: ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur.

PL 10, 66A

実際、人類のために(これをローマ教会の教会法典第41章が引用する)、神の子はおとめから、また聖なる霊から生まれた。この働きにおいて、彼自身が自らに仕えたのである。そして、自らの、すなわち神の力が覆うことによって、自らのために体の始まりを蒔き、肉の端緒を据えた。それは、おとめから人となって、肉の本性を自らのうちに受け、この混合の結びつきを通して、彼のうちに、全人類の体が聖化されて存在するようになるためであった。すなわち、彼が体を持つ者であろうと望んだそのことによって、万人が彼のうちに造られたように、今度は逆に、彼自身が、彼に属する見えない面によって、万人のうちへと帰されるためである。

De Trinitate libri XII 2.24.3

3

Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum, cunas, omnes naturae nostrae contumelias transcucurrit.

PL 10, 66B

それゆえ、神の見えない像は、人間の始まりの恥を退けず、受胎、出産、産声、揺りかごを通して、我々の本性のあらゆる屈辱を通り抜けた。