De Trinitate libri XII 4.6.1
Nec homousion nec semper esse Filium sensibus relatis admittit Ecclesia. --O stultos atque impios metus, et irreligiosam de Deo sollicitudinem!
PL 10, 99B教会は、ホモウシオスも、子が常にあることも、述べられた理解においては認めない。――ああ、愚かで不敬虔な恐れよ、神についての不信心な気遣いよ。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
De Trinitate libri XII 4.6.2
Haec, quae in homousii significatione et in eo quod semper Filius esse dicitur arguuntur, Ecclesia abominatur, respuit, damnat.
PL 10, 99Bホモウシオスの意味において、また子が常にあると言われることにおいて非難されているこれらのことを、教会は忌み嫌い、退け、断罪する。
De Trinitate libri XII 4.6.3
Novit enim unum Deum ex quo omnia: novit et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, unum ex quo, et unum per quem; ab uno universorum originem, per unum cunctorum creationem.
PL 10, 99C教会は、万物がそこから出る唯一の神を知り、また万物がそれによる唯一の我々の主イエス・キリストを知っている。「そこから」の唯一者と、「それによる」唯一者、すなわち、万物の起源は唯一者から、万物の創造は唯一者による。
De Trinitate libri XII 4.6.4
In uno ex quo, auctoritatem innascibilitatis intelligit; in uno per quem, potestatem nihil differentem ab auctore veneratur: cum ex quo et per quem, ad id quod creatur, in his quae creata sunt communis auctoritas sit.
PL 10, 99C教会は、「そこから」の唯一者において生まれざることの権威を理解し、「それによる」唯一者において、源である者と何ら異ならない権力を崇める。「そこから」と「それによる」は、造られるものに関して、造られたもののうちにある共通の権威だからである。
De Trinitate libri XII 4.6.5
Novit in Spiritu Deum Spiritum impassibilem et indesecabilem; didicit enim a Domino, spiritui carnem et ossa non esse (Luc. XXIV, 39) : ne forte cadere in eum corporalium passionum detrimenta credantur.
PL 10, 99C教会は、霊において神を、受苦しえず分割されえない霊として知っている〔in Spiritu Deum Spiritum は「霊において、神を霊として」と取った〕。主から、霊には肉も骨もない(ルカ24:39)と学んだからである。物体的な受苦による損傷が神に及ぶと信じられることのないように。
De Trinitate libri XII 4.6.6
Novit unum innascibilem Deum: novit et unum unigenitum Dei filium. Confitetur Patrem aeternum et ab origine liberum: confitetur et Filii originem ab aeterno: non ipsum ab initio, sed ab ininitiabili: non per se ipsum, sed ab eo, qui a nemine semper est, natum ab aeterno, nativitatem videlicet ex paterna aeternitate sumentem.
PL 10, 99C教会は唯一の生まれざる神を知り、また神の唯一の独り子である子を知っている。父を永遠にして起源から自由な者と告白し、また子の起源を永遠からのものと告白する。子は初めからの者ではなく、初めなき者から、自ら自身によるのではなく、何者からも出ずに常にある者から、永遠から生まれた者であり、すなわち誕生を父の永遠から受けているのである。
De Trinitate libri XII 4.6.7
Caret ergo fides nostra haereticae pravitatis opinione. Edita namque est sensus nostri professio, licet nondum sit ratio professionis exposita.
PL 10, 100Aそれゆえ我々の信仰は、異端の邪悪な見解を欠いている。我々の理解の表明はすでに示されたが、表明の理はまだ説き明かされていないからである。
De Trinitate libri XII 4.6.8
Tamen ne quid, in homousii a Patribus nuncupati enuntiatione, et in ea quod semper fuerit confessione, suspicionis relinqueretur: ista memorata sunt, quibus et subsistere Filium in substantia qua genitus ex Patre est cognosceretur, et Patri de substantia qua manebat per Filii nativitatem nihil esse decerptum, et homousion Patri Filium non de commemoratis superius vitiis causisque a sanctis et doctrina Dei calentibus viris esse memoratum; ne quis forte existimaret adimi per usiam nativitatem unigeniti Filii, quod Patri homousios diceretur.
PL 10, 100Aそれでも、父祖たちが述べたホモウシオスの言い表しと、常にいたという告白に、いささかの疑いも残らないように、次のことが記された。すなわち、子は父から生まれた実体において存立していると知られること、父は、子の誕生によって、自らが留まっていた実体から何も削り取られてはいないこと、そして、子が父とホモウシオスであると聖なる、神の教えに燃える人々によって言われたのは、上に述べた欠陥や理由によるのではないこと、である。これは、子が父とホモウシオスであると言われることを理由に、ウーシアによって独り子なる子の誕生が奪われる、と誰かが考えることのないようにするためである。