ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XLIV 第VIII巻 第XLIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 269A · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 8.44.1

1

Quo sensu filius hominis a Patre signatus. --Post hanc ergo tam multiplicem ac propriam demonstrandae in se paternae naturae significationem, usus hoc dicto est: Hunc enim Pater signavit Deus (Joan. VI, 27) .

PL 10, 269A

人の子が父から証印を押されたのは、どのような理解によるか。――それゆえ、自らのうちにある父の本性を示すこのように多様で固有の示し方ののちに、彼はこの言葉を用いた。「この者に、父なる神が証印を押したからである」(ヨハネ6:27)。

De Trinitate libri XII 8.44.2

2

Signaculorum natura ea est, ut omnem impressae in se speciei explicent formam, et nihil minus ex eo in se habeant unde signentur: et dum totum accipiunt quod imprimitur, totum ex se praeferunt quidquid impressum est.

PL 10, 269A

印章の本性は、押された姿の形をすべて写し出し、その形を押した元のものを自らのうちに少しも劣らずもつということである。押されたものを全体として受け取ると同時に、押されたものは何であれ、全体を自らから示すのである。

De Trinitate libri XII 8.44.3

3

Verum hoc ( Istud hoc refer ad sequentia ) ad divinae nativitatis non proficit exemplum, quia in signaculis et materies sit et diversitas et impressio, per quae mollioribus naturis validiorum generum species imprimuntur.

PL 10, 269B

しかし、このこと(この「これ」は後に続く語に関係づけよ)は、神的な誕生の実例としては役に立たない。印章には材料と相違と押印があり、それによってより柔らかい本性のものに、より強い類の姿が押されるからである。

De Trinitate libri XII 8.44.4

4

Unigenitus vero Deus, et per sacramentum salutis nostrae hominis filius, volens proprietatis nobis paternae in se significare speciem, signatum se a Deo ait: et hoc ideo, quia vitae aeternae escam filius hominis esset daturus; ut per hoc potestas in eo dandae ad aeternitatem escae intelligi posset, quia omnem in se paternae formae plenitudinem signantis se Dei contineret; ut quod signasset Deus, non aliud ex se quam formam Dei signantis efferret. Haec quidem ad Judaeos Dominus ob infidelitatem suam dicti istius incapaces locutus est.

PL 10, 269B

しかし独り子なる神は、我々の救いの秘義によって人の子となり、父の固有性の姿を自らのうちに我々に示そうとして、自らが神から証印を押されたと言った。それは、人の子が永遠の生命の食べ物を与えようとしていたからであり、それによって、永遠へと食べ物を与える権力が彼のうちにあることが理解されうるためであった。彼は、自らに証印を押す神の、父の形の充満を、すべて自らのうちに含んでいたからである。すなわち、神が証印を押した者は、自らから、証印を押す神の形以外のものを生み出さないのである。これらのことを主は、この言葉を理解できない不信仰のゆえに、ユダヤ人たちに語った。