ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput I 第IX巻 第I章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 278B · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 9.1.1

1

Libro superiore quid confectum. Quid confutatum --Tractantes superiore libro de indifferenti natura Dei patris et Dei filii, et id quod dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 38) , demonstrantes non ad solitarium Deum proficere, sed ad unitatem indiscretae secundum generationem divinitatis; dum neque aliunde quam ex Deo Deus natus est, et ex Deo Deus non potest non id esse quod Deus est: percursisque, etsi non omnibus, tamen ad intelligentiam sufficientibus dictorum divinorum atque apostolicorum testimoniis, quibus inseparabilis natura ac potestas Patris ac Filii docebatur, usque ad hunc apostolicae fidei locum venimus, quo ait: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9) .

PL 10, 278B

前巻で何が成し遂げられたか。何が論駁されたか。――我々は前巻で、父なる神と子なる神の本性が異ならないことを論じ、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:38)と語られたことが、孤立した神へ向かうのではなく、生成において分かたれない神性の一体性へ向かうことを示した。神は神以外のところから生まれたのではなく、神から生まれた神は、神であるところのものでないことはありえないからである。そして、すべてではないにせよ理解に足りる神的・使徒的な証言を通覧し、それらによって父と子の分かたれない本性と権力が教えられたのち、使徒的信仰のこの箇所に至った。使徒はこう言う。「人間の伝承にもとづき、世の諸要素にもとづき、キリストにもとづかない哲学と空しい欺きによって、誰かが汝らを惑わすことのないよう気をつけよ。キリストにおいてこそ、神性の充満がことごとく体をもって宿っているからである」(コロサイ2:8、9)。

De Trinitate libri XII 9.1.2

2

In quo, per corporaliter habitantem in eo divinitatis plenitudinem, verum et perfectum et paternae naturae Deum demonstrari docuimus: ita ut habitans plenitudo nec diversum intelligeretur significare, neque unicum: cum et incorporalis Dei corporalis habitatio proprietatem naturalis unitatis in Deo qui ex Deo substitisset doceret; et habitans in Christo Deus, subsistentis Christi nativitatem, dum ejus est habitator, ostenderet.

PL 10, 280B

これによって我々は、体をもって彼のうちに宿る神性の充満を通して、真の、完全な、父の本性を持つ神が示されることを教えた。すなわち、宿る充満は、別個のものも、ただ一つの孤立したものも意味しないと理解されるべきである。なぜなら、体を持たない神が体をもって宿ることは、神から存立するに至った神における、本性的一体性の固有性を教え、キリストのうちに宿る神は、その宿り主であることによって、存立するキリストの誕生を示すからである。

De Trinitate libri XII 9.1.3

3

Per quod impietati eorum satis superque arbitror fuisse responsum, qui id, quod a Domino dictum est: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; et Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) ; et, Ego et Pater unum sumus (Ibid., 30) ; et, Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15) , ad unitatem et concordiam voluntatis referrent: ut quia dicti fides maneret, dicti tamen intelligentiam fallacis doctrinae religio ementita corrumperet; et cum negari non posset in his voluntatum assensus, in quibus naturae unitas praedicatur, ad abolendam tamen eam quae secundum nativitatem est unitatem, societas tantum concordiae crederetur.

PL 10, 280B

これによって、主が語ったこと、すなわち「私を見た者は、父をも見たのである」(ヨハネ14:9)、「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)、「父のものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)を、意志の一致と和合に帰する者たちの不敬虔には、十分にそれ以上に答えたと私は考える。彼らは、語られたことの信は残しながらも、その理解を、偽りの教えと偽装された宗教が損ない、本性の一体性が宣べ伝えられているそれらの箇所で意志の同意が否定できないにもかかわらず、誕生にもとづく一体性を廃するために、ただ和合の結びつきだけが信じられるようにしたのである。

De Trinitate libri XII 9.1.4

4

Sed beato Apostolo, post multa naturalis veritatis non ambigua praeconia, corporaliter habitantis divinitatis plenitudinem in Christo docente, abscissa est omnis impiae temeritatis assertio, cum naturalem unitatem incorporalis divinitatis habitatio corporalis efficeret: ut id quod non solus est Filius, sed quod in eo manet Pater; neque solum manet, sed et operatur et loquitur; neque solum operatur et loquitur, sed et videtur, non sint nuncupativa, sed vera, dum habet in se per sacramentum nativitatis et virtus virtutem, et potestas potestatem, et natura naturam; tenens per nativitatem ipsa quod suum est, et ex se per imaginem referens quod in se est, dum et imago est auctoris et veritas; quia perfecta nativitas perfectam imaginem praestat, et plenitudo divinitatis corporaliter inhabitans naturalem obtinet veritatem.

PL 10, 280C

しかし幸いなる使徒が、本性的な真理についての数多くの疑いえない宣言ののち、体をもって宿る神性の充満がキリストにあると教えたとき、不敬虔な無謀の主張はことごとく断ち切られた。体を持たない神性の体をもった宿りが、本性的一体性を成し遂げるからである。子が独りではないこと、父が彼のうちにとどまること、しかもとどまるだけでなく働き語ること、さらに働き語るだけでなく見られることは、名目上のものではなく真実である。誕生の秘義によって、力が力を、権力が権力を、本性が本性を、自らのうちに有するからである。子は誕生によって自らのものをそのまま保ち、自らのうちにあるものを、像によって自らから写し出す。子は源である者の像であり、真理でもあるからである。完全な誕生は完全な像をもたらし、体をもって宿る神性の充満は、本性的な真理を保つからである。