ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XX 第VI巻 第XX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 172A · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 6.20.1

1

Eorum quibus credidit commendatio. --In quod me, oro, profundum desperati reditus mersisti? Haec enim ego ita didici, ita credidi, et ita confirmatae mentis fide teneo, ne aut possim credere aliter, aut velim.

PL 10, 172A

彼が信じた者たちの推奨。――どうか答えよ。汝は私を、いかなる絶望的な帰還の深みへ沈めたのか。実に私はこれらをそのように学び、そのように信じ、そのように固められた心の信仰をもって保っているので、ほかのように信じることはできず、また望みもしない。

De Trinitate libri XII 6.20.2

2

Quid me miserum de te fefellisti, et infelicem carnem atque animam alienae a te cognitionis doctrina perdidisti? Decepit me post rubri maris divisionem gloria descendentis de monte Moysi, et omnia tecum arcanorum coelestium secreta cernentis (Exodi XXXIV, 29).

PL 10, 172A

なぜ汝は、哀れな私を、汝について欺いたのか。なぜ、汝と疎遠な知識の教えによって、不幸な肉と魂を滅ぼしたのか。紅海の分割のあと、山から下るモーセの栄光が、私を欺いた。彼は汝とともに、天上の秘義の秘密のすべてを見ていたのである(出エジプト記34:29)。

De Trinitate libri XII 6.20.3

3

Huic ego de te verbis tuis credidi. Perdidit me repertus secundum cor tuum David (Act. XIII, 22) , et dignus Salomon divinae sapientiae munere (III Reg. III, 12) , et viso Domino Sabaoth Esaias praedicans (Esa. VI, 1) , et ante conformationem santificatus in utero Jeremias eradicandarum et plantandarum gentium prophetes (Jerem. I, 5) , et mysterii resurrectionis Ezechiel testis (Ezech. XXXVII) , et vir desideriorum Daniel temporum conscius (Dan. IX, 23) , et prophetarum consecratus chorus, et omne praedicationis evangelicae sacramentum, electus ex publicano Matthaeus in Apostolum, et ex familiaritate Domini revelatione coelestium mysteriorum dignus Joannes (Matth. XVI, 18) , et post sacramenti confessionem beatus Simon aedificationi Ecclesiae subjacens et claves regni coelestis accipiens, et reliqui omnes sancto Spiritu praedicantes, et ex persecutore apostolus vas electionis tuae Paulus (Act. IX, 15) , in profundo maris vivens (II Cor. XI, 25) , in coelo tertio homo (Ibid. XII, 2) , in paradiso ante martyrium, in martyrio perfectae fidei consummata libatio (II Tim. IV, 6 et 7) .

PL 10, 172B

この者に、私は汝について、汝の言葉によって信じた。私を滅ぼしたのは、汝の心にかなう者と見出されたダビデ(使徒言行録13:22)、神の知恵の賜物にふさわしいとされたソロモン(列王記三3:12)、万軍の主を見て宣べ伝えたイザヤ(イザヤ6:1)、形づくられる前に胎内で聖別され〔底本は santificatus。sanctificatus と読む〕、根こそぎにされ植えられるべき諸国民の預言者エレミヤ(エレミヤ1:5)、復活の奥義の証人エゼキエル(エゼキエル37章)、望みの人で、時を知るダニエル(ダニエル9:23)、聖別された預言者たちの合唱、福音の宣教のあらゆる秘義、収税人から使徒に選ばれたマタイ、主との親しさによって天上の奥義の啓示にふさわしいとされたヨハネ(マタイ16:18)、秘義の告白ののち、教会の建築の基として下に置かれ、天の国の鍵を受けた幸いなシモン、聖なる霊によって宣べ伝えるそのほかのすべての者、迫害者から使徒となった、汝の選びの器パウロ(使徒言行録9:15)、海の深みに生き(二コリント11:25)、第三の天にいた人(二コリント12:2)、殉教の前に楽園にあり、殉教においては完全な信仰の成就した献げ物であった者(二テモテ4:6、7)であった。